Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
haec eo anno acta; et iam comitia tribunorum militum aderant, quorum prope maior patribus quam belli cura erat, quippe non communicatum modo cum plebe sed prope amissum cernentibus summum imperium.
[2]
itaque clarissimis uiris ex composito praeparatis ad petendum quos praetereundi uerecundiam crederent fore, nihilo minus ipsi perinde ac si omnes candidati essent cuncta experientes non homines modo sed deos etiam exciebant, in religionem uertentes comitia biennio habita:
[3]
priore anno intolerandam hiemem prodigiisque diuinis similem coortam, proximo non prodigia sed iam euentus:
[4]
[p. 5024]pestilentiam agris urbique inlatam haud dubia ira deum, quos pestis eius arcendae causa placandos esse in libris fatalibus inuentum sit; comitiis auspicato quae fierent indignum dis uisum honores uolgari discriminaque gentium confundi.
[5]
praeterquam maiestate petentium, religione etiam attoniti homines patricios omnes, partem magnam honoratissimum quemque, tribunos militum consulari potestate creauere, L. Ualerium Potitum quintum M. Ualerium Maximum M. Furium Camillum iterum L. Furium Medullinum tertium Q. Seruilium Fidenatem iterum Q. Sulpicium Camerinum iterum.
[6]
his tribunis ad Ueios nihil admodum memorabile actum est;
[7]
tota uis in populationibus fuit. duo summi imperatores, Potitus a Faleriis, Camillus a Capena praedas ingentes egere, nulla incolumi relicta re cui ferro aut igni noceri posset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.