Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13.
Anxur in Volscis brevi receptum est neglectis
die festo custodiis urbis.—insignis annus hieme gelida ac nivosa fuit, adeo ut viae clausae, Tiberis innavigabilis fuerit. annona ex ante convecta copia
nihil mutavit.
[2]
et quia P. Licinius, ut ceperat haud
tumultuose magistratum maiore gaudio plebis quam
indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo invasit
proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi.
unus M. Veturius ex patriciis candidatis locum tenuit;
[3]
plebeios alios tribunos militum consulari potestate
omnes fere centuriae dixere: M. Pomponium, Cn.
Duillium, Voleronem Publilium, Cn. Genucium, L.
Atilium.
[4]
tristem hiemem sive ex intemperie caeli raptim
mutatione in contrarium facta sive alia qua de causa
gravis pestilensque omnibus animalibus aestas excepit.
cuius insanabili perniciei quando
[5]
nec causa nec finis
inveniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi
sunt.
[6]
duumviri sacris faciundis lectisternio tunc primum in urbe Romana facto per dies octo Apollinem
Latonamque, Herculem et Dianam, Mercurium atque
Neptunum tribus, quam amplissume tum apparari
poterant, stratis lectis placavere.
[7]
privatim quoque id
sacrum celebratum est. tota urbe patentibus ianuis
promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito
notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos
ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter
sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum;
[8]
vinctis
quoque dempta in eos dies vincula; religioni deinde
fnisse, quibus eam opem dei tulissent, vinciri.
[9]
interim ad Veios terror multiplex fuit tribus in
unum bellis conlatis. namque eodem, quo antea, modo
[p. 300]
circa munimenta, cum repente Capenates Faliscique
subsidio venissent, adversus tres exercitus ancipiti
proelio pugnatum est.
[10]
ante omnia adiuvit memoria
damnationis Sergi ac Vergini. itaque e maioribus
castris, unde antea cessatum fuerat, brevi spatio circumductae copiae Capenates in vallum Romanum versos ab tergo adgrediuntur;
[11]
inde pugna coepta et
Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex
castris opportune facta avertit. repulsos deinde insecuti victores ingentem ediderunt caedem.
[12]
nec ita
multo post iam palantibus, velut tuti forent, forte oblati populatores Capenatis agri reliquias pugnae absumpsere.
[13]
et Veientium refugientes in urbem multi
ante portas caesi, dum prae metu, ne simul Romanus
inrumperet, obiectis foribus extremos suorum exclusere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.