Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10.
L. Valerio Potito quartum, M. Furio Camillo
iterum, M. Aemilio Mamerco tertium, Cn. Cornelio
Cosso iterum, K. Fabio Ambusto, L. Iulio Iulo tribunis militum consulari potestate multa domi militiaeque gesta.
[2]
nam et bellum multiplex fuit eodem tempore, ad Veios et ad Capenam et ad Falerios et in
Volscis,
[3]
ut Anxur ab hostibus recuperaretur, et Romae
simul dilectu simul tributo conferendo laboratum est,
et de tribunis plebi cooptandis contentio fuit, et haud
parvum motum duo iudicia eorum, qui paulo ante
consulari potestate fuerant, excivere.
[4]
omnium primum tribunis militum fuit dilectum
habere, nec iuniores modo conscripti, sed seniores
etiam coacti nomina dare, ut urbis custodiam agerent.
quantum autem augebatur militum numerus,
[5]
tanto
maiore pecunia in stipendium opus erat, eaque tributo
conferebatur, invitis conferentibus qui domi remanebant, quia tuentibus urbem opera quoque militari
laborandum serviendumque rei publicae erat.
[6]
haec,
per se gravia, indigniora ut viderentur, tribuni plebis
seditiosis contionibus faciebant ideo aera militibus
constituta esse arguendo, ut plebis partem militia,,
partem tributo conficerent.
[7]
unum bellum annum iam
tertium trahi et consulto male geri, ut diutius gerant.
in quattuor deinde bella uno dilectu exercitus scriptos
et pueros quoque ac senes extractos.
[8]
iam non aestatis
nec hiemis discrimen esse,
[9]
ne ulla quies umquam miserae plebi sit, quae nunc etiam vectigalis ad ultimum facta sit, ut, cum confecta labore, vulneribus,
postremo aetate corpora rettulerint incultaque omnia
diutino dominorum desiderio domi invenerint, tributum
ex adfecta re familiari pendant aeraque militaria velut
faenore accepta multiplicia rei publicae reddant.
inter dilectum tributumque
[10]
et occupatos animos
maiorum rerum curis comitiis tribunorum plebis numerus
[p. 296]
expleri nequiit. pugnatum inde, in loca vacua
ut patricii cooptarentur.
[11]
postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae legis Treboniae causa
effectum est, ut cooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius haud dubie patriciorum opibus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.