previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. responsum regulo est facere patrem eius Masinissam, quod virum gratum bonumque facere [p. 290] deceat, ut pretium honoremque debito beneficio1 addat. [2] et populum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique opera adiutum, et illum favente populo Romano regnum adeptum; aequatis2 iis postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum officiis. [3] victoria vero populi Romani laetari eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis miscuisset.3 grates deis pro4 victoria apud suos penates ageret; Romae filium pro eo acturum. [4] gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse. ipsum relinquere regnum et Africa excedere, praeterquam quod illi inutile esset, non esse e re publica populi Romani senatum censere.

[5] petenti Masgabae, ut Hanno, Hamilcaris filius, obses5 in locum . . . exigeretur, responsum est haud aequum videri senatum a Carthaginiensibus obsides arbitrio Masinissae6 exigere. [6] munera ex senatus consulto emere regulo quaestor iussus ex centum pondo argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, quoad in Italia esset, praebere et duas naves conducere, quibus ipse comitesque eius7 in Africam deveherentur; et comitibus omnibus, [7?] liberis servisque, vestimenta data. [8] haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene litterae adlatae sunt, missum cum ab L. Paulo post devictum Persea in Africam cum equitibus [p. 292] suis; navigantem dispersa classe in Hadriatico mari8 Brundisium tribus navibus aegrum delatum. [9] ad9 eum cum isdem muneribus, quae data Romae fratri eius erant, L. Stertinius quaestor Brundisium missus iussusque10 curare, ut aedes hospitio . ..11

1 A.U.C. 586

2 aequatis Weissenborn: aequitatis V.

3 miscuisset kreyssig: immiscuisset V.

4 pro Madvig: pr. V.

5 obses Sigonius: ospes V.

6 exigeretur, responsum est baud aequum videri senatum a Carthaginiensibus obsides arbitrio Masinissae add. Zingerle: om. V: nomen obsidis deest.

7 eius J.F. Gronovius: regis V.

8 A.U.C. 586

9 ad add. Fr: om. V.

10 iussus add. Fr: om. V.

11 hospi V: lacuna folii unius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.8
  • Cross-references to this page (19):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: