previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. principio insequentis anni cum consules novi1 Q. Marcius et Cn.2 Servilius de provinciis rettulissent, primo quoque tempore aut comparare eos inter se Italiam et Macedoniam aut sortiri placuit; [2] priusquam id sors cerneret,3 in incertum, ne quid gratia momenti faceret, in utramque provinciam quod res desideraret [3?] supplementi decerni4in Macedoniam peditum Romanorum sex milia, sociorum nominis Latini sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta, socios trecentosveteres milites dimitti, [4?] ita ut in singulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, treceni equites essent. [5] alteri consuli nullus5 certus6 finitus numerus civium Romanorum quem in supplementum legeret. id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quae quina milia peditum et ducenos7 haberent, equites trecenos. [6] Latinorum maior quam collegae decretus numerus, peditum8 decem milia et sescenti equites. quattuor praeterea legiones scribi iussae, quae si quo opus esset educerentur. [7] tribunos iis non permissum ut consules facerent: populus creavit. sociis nominis Latini sedecim milia [p. 44] peditum et mille equites imperati. [8] hunc exercitum9 parari tantum placuit, ut exiret, si quo res posceret. Macedonia maxime curam praebebat. [9] in classem mille socii10 navales cives Romani libertini ordinis, ex Italia quingenti11 scribi iussi; totidem ut ex Sicilia scriberentur; et cui ea provincia evenisset, mandatum, ut eos in Macedoniam, ubicumque classis12 esset, deportandos curaret. [10] in Hispaniam tria milia peditum Romanorum in supplementum, trecenti equites decreti. finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni13 equites. [11] et sociis imperare praetor, cui Hispania obvenisset, iussus quattuor milia peditum et trecentos equites.

1 A.U.C. 585

2 Cn. Sigonius: q. V.

3 cerneret Fr: cernens V.

4 post decerni—decreverunt add. Madvig, decernunt H. J. Müller.

5 nullus Fr: nulli V.

6 certus ut glossema delere vult Warmington, homoeoteleuta spernens.

7 ducenos Fr: ducentenos V.

8 peditum J. F. Gronovius: peditum Latinorum V.

9 A.U.C. 585

10 mille socii Fr: curaillesocii V.

11 quingenti add. kreyssig: om. V.

12 classis Fr: cladis V.

13 duceni et treceni Drakenborch: treceniet XXX V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (20 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.2
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ordinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Socii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Terminalia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius Centho
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: