Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. principio insequentis anni cum consules novi1 Q.
Marcius et Cn.
2 Servilius de provinciis rettulissent,
primo quoque tempore aut comparare eos inter se Italiam et Macedoniam aut sortiri placuit;
[
2]
priusquam
id sors cerneret,
3 in incertum,
ne quid gratia momenti faceret,
in utramque provinciam quod res desideraret
[
3?]
supplementi decerni4 —
in Macedoniam peditum Romanorum sex milia,
sociorum nominis Latini sex milia,
equites Romanos ducentos quinquaginta,
socios trecentos —
veteres milites dimitti,
[
4?]
ita ut in singulas
Romanas legiones ne plus sena milia peditum,
treceni equites essent.
[
5]
alteri consuli nullus5 certus6 finitus numerus civium Romanorum quem in supplementum legeret.
id modo finitum,
ut duas legiones scriberet,
quae quina milia peditum et ducenos7 haberent,
equites trecenos.
[
6]
Latinorum maior quam collegae decretus numerus,
peditum8 decem milia et sescenti equites.
quattuor praeterea legiones scribi iussae,
quae si quo opus esset educerentur.
[
7]
tribunos iis non permissum ut consules facerent:
populus creavit.
sociis nominis Latini sedecim milia [p. 44] peditum et mille equites imperati.
[
8]
hunc exercitum9 parari tantum placuit,
ut exiret,
si quo res posceret.
Macedonia maxime curam praebebat.
[
9]
in classem mille socii10 navales cives Romani libertini ordinis,
ex Italia quingenti11 scribi iussi;
totidem ut ex Sicilia scriberentur;
et cui ea provincia evenisset,
mandatum,
ut eos in Macedoniam,
ubicumque classis12 esset,
deportandos curaret.
[
10]
in Hispaniam tria milia peditum Romanorum in supplementum,
trecenti equites decreti.
finitus ibi quoque in legiones militum numerus,
peditum quina milia duceni et treceni13 equites.
[
11]
et sociis imperare praetor,
cui Hispania obvenisset,
iussus quattuor milia peditum et trecentos equites.