previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. exitu prope anni diem unum supplicatio fuit ob res prospere gestas in Hispania ductu auspicioque Ap.1 Claudi proconsulis; et maioribus hostiis viginti sacrificatum. [2] et alterum diem supplicatio ad Cereris, Liberi Liberaeque fuit, quod ex Sabinis terrae motus ingens cum multis aedificiorum [p. 282] ruinis nuntiatus erat. [3] cum Ap. Claudius ex Hispania2 Romam redisset, decrevit senatus ut ovans urbem iniret. [4] iam consularia comitia appetebant; quibus magna contentione habitis propter multitudinem petentium creati L. Postumius Albinus et M. Popilius Laenas. [5] praetores inde facti N. Fabius Buteo C. Matienus C. Cicereius M. Furius Crassipes iterum A. Atilius Serranus iterum C. Cluvius Saxula iterum. [6] comitiis perfectis Ap. Claudius Cento ex Celtiberis ovans cum in urbem iniret, decem milia pondo argenti, quinque milia auri in aerarium tulit. [7] flamen Dialis inauguratus est Cn. Cornelius.

[8] eodem anno tabula in aede Matris Matutae cum indice hoc posita est.: “Ti. Semproni Gracchi consulis imperio auspicioque legio exercitusque populi Romani Sardiniam subegit. in ea provincia hostium caesa aut capta supra octoginta milia. [9] re publica felicissime gesta atque liberatis sociis,3 vectigalibus restitutis exercitum salvum atque incolumem plenissimum praeda domum reportavit; iterum triumphans in urbem Romam redit. cuius rei ergo hanc tabulam donum Iovi dedit.” [10] sardiniae insulae forma erat, atque4 in ea simulacra pugnarum picta. [11] munera gladiatorum eo anno aliquot, parva alia, [p. 284] data; unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini,5 quod mortis causa patris sui cum visceratione epuloque et ludis scaenicis quadriduum dedit. magni tum6 muneris ea summa fuit quod per triduum quattuor et septuaginta homines pugnarint.

1 Ap. Fr.: apvt V.

2 A.U.C. 580

3 sociis add. Sigonius.

4 atque Fr.: avtqve V.

5 A.U.C. 580

6 tum walch: tamen V, fortasse rectius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (46 total)
  • Commentary references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.42
  • Cross-references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Servitiis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Achaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Xenarchus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Callicrates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Delphi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Erythrae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Inauguratio
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SARDI´NIA
    • Smith's Bio, Crassipes
    • Smith's Bio, Matie'nus
    • Smith's Bio, Messalla
    • Smith's Bio, Serra'nus
    • Smith's Bio, Xenarchus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: