Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. ...1 a patre in pace habitam armasse eoque2 iuventuti praedandi cupidae pergratus esse dicebatur. consilium de Histrico bello cum haberet consul, alii
gerendum extemplo, antequam contrahere copias
hostes possent, alii consulendum prius senatum
censebant. vicit sententia quae diem non proferebat.
[2]
profectus ab Aquileia consul castra ad lacum
Timavi posuit; imminet maria is lacus. eodem
decem navibus C. Furius duumvir navalis venit.
[3]
adversus Illyriorum classem creati duumviri navales
erant, qui tuendae3 viginti navibus maris superi [p. 186]
orae4 Anconam velut cardinem haberent; inde L.5 Cornelius dextra litora usque ad Tarentum, C. Furius laeva usque ad Aquileiam tueretur.
[4]
eae naves ad proximum portum in Histriae fines cum onerariis et magno commeatu missae, secutusque cum legionibus consul quinque ferme milia a mari
posuit castra.
[5]
in portu emporium brevi perfrequens factum omniaque hinc in castra supportabantur. et, quo id tutius fieret, stationes ab
omnibus castrorum partibus circumdatae sunt:
[6]
in
Histriam versum6 praesidium stativum, repentina cohors Placentina opposita; inter mare et castra et ut idem aquatoribus ad fluvium esset praesidium, M. Aebutius tribunus militum secundae legionis duos manipulos militum ducere7 iussus est;
[7]
T. et C. Aelii tribuni militum legionem tertiam, quae pabulatores et lignatores tueretur, via quae Aquileiam fert duxerant.
[8]
Ab eadem regione mille ferme passuum castra erant Gallorum: Catmelus regulus praeerat8 tribus haud amplius milibus armatorum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.