Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28. bina cis montes castra Ligurum erant.
[2]
ex iis primis diebus sole orto pariter omnes compositi et instructi procedebant; tum nisi exsatiati
cibo vinoque arma non capiebant, dispersi inordinati
exibant, ut quibus prope1 certum esset hostes extra vallum non elaturos signa.
[3]
adversus ita incompositos eos venientes clamore pariter omnium qui
in castris erant, calonum quoque et lixarum sublato
simul omnibus portis Romani eruperunt.
[4]
Liguribus
adeo improvisa res fuit ut perinde ac si insidiis circumventi forent trepidarent.
[5]
exiguum temporis aliqua
forma pugnae fuit: fuga deinde effusa et fugientium2 passim caedes erat, equitibus dato signo ut conscenderent equos nec effugere quemquam sinerent. in castra omnes trepida fuga compulsi sunt, deinde ipsis exuti castris.
[6]
supra quindecim milia Ligurum
eo die occisa, capti duo milia et trecenti.3 triduo post Ligurum Ingaunorum nomen omne obsidibus datis in dicionem venit.
[7]
gubernatores nautaeque conquisiti, qui in praedatoriis4 fuissent navibus, atque omnes in custodiam coniecti. et a C. Matieno duumviro naves eius generis in Ligustina ora triginta duae captae sunt.
[8]
haec qui nuntiarent litterasque ad senatum ferrent, L. Aurelius Cotta C. Sulpicius Gallus [p. 88]
Romam missi, simulque peterent ut L. Aemilio5 confecta provincia decedere et deducere secum milites liceret atque dimittere.
[9]
utrumque permissum ab senatu et supplicatio ad omnia pulvinaria per triduum decreta, iussique praetores Petilius urbanas dimittere
legiones, Fabius sociis atque nomini Latino remittere
dilectum;
[10]
et ut praetor urbanus consulibus scriberet
senatum aequum censere subitarios milites, tumultus
causa conscriptos, primo quoque tempore dimitti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.