previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. bina cis montes castra Ligurum erant. [2] ex iis primis diebus sole orto pariter omnes compositi et instructi procedebant; tum nisi exsatiati cibo vinoque arma non capiebant, dispersi inordinati exibant, ut quibus prope1 certum esset hostes extra vallum non elaturos signa. [3] adversus ita incompositos eos venientes clamore pariter omnium qui in castris erant, calonum quoque et lixarum sublato simul omnibus portis Romani eruperunt. [4] Liguribus adeo improvisa res fuit ut perinde ac si insidiis circumventi forent trepidarent. [5] exiguum temporis aliqua forma pugnae fuit: fuga deinde effusa et fugientium2 passim caedes erat, equitibus dato signo ut conscenderent equos nec effugere quemquam sinerent. in castra omnes trepida fuga compulsi sunt, deinde ipsis exuti castris. [6] supra quindecim milia Ligurum eo die occisa, capti duo milia et trecenti.3 triduo post Ligurum Ingaunorum nomen omne obsidibus datis in dicionem venit. [7] gubernatores nautaeque conquisiti, qui in praedatoriis4 fuissent navibus, atque omnes in custodiam coniecti. et a C. Matieno duumviro naves eius generis in Ligustina ora triginta duae captae sunt. [8] haec qui nuntiarent litterasque ad senatum ferrent, L. Aurelius Cotta C. Sulpicius Gallus [p. 88] Romam missi, simulque peterent ut L. Aemilio5 confecta provincia decedere et deducere secum milites liceret atque dimittere. [9] utrumque permissum ab senatu et supplicatio ad omnia pulvinaria per triduum decreta, iussique praetores Petilius urbanas dimittere legiones, Fabius sociis atque nomini Latino remittere dilectum; [10] et ut praetor urbanus consulibus scriberet senatum aequum censere subitarios milites, tumultus causa conscriptos, primo quoque tempore dimitti.

1 prope muretus: pro se ς.

2 et fugientium edd. vett.: effugientium ς.

3 trecenti Madvig: trecenti tres M: quingenti ς.

4 in praedatoriis Crévier: praedatores ς.

5 A.U.C. 573

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (18 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.2
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ligures.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Matienus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Aemilius Paullus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clamor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ingauni
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SUPPLICA´TIO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), INGAUNI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LIGU´RIA
    • Smith's Bio, Matie'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: