Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24.
ea res aliquanto expectatione omnium
tranquillior fuit.
[2]
itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Veientibus auxilia iussosque suo
consilio bellum initum suis viribus exequi nec adversarum rerum quaerere socios, cum quibus spem
integram communicare noluerint,
[3]
sint dictator, ne
nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello
gloriae adempta in pace aliquid operis edere, quod
monumentum esset dictaturae, cupiens censuram minuere parat seu nimiam potestatem ratus seu non tam
magnitudine honoris quam diuturnitate offensus.
[4]
contione itaque advocata rem publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos inmortales
suscepisse; se, quod intra muros agendum esset, libertati populi Romani consulturum. maximam autem
eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non
essent et temporis. modus inponeretur, quibus iuris
inponi non posset. alios magistratus annuos esse,
quinquennalem censuram.
[5]
grave esse iisdem per tot
annos, magnam partem vitae, obnoxios vivere. se
legem laturum, ne plus quam annua ac semenstris
censura esset.
[6]
consensu ingenti populi legem postero
die pertulit et 'ut re ipsa' inquit 'sciatis, Quirites,
quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura
me abdico'.
deposito suo magistratu,
[7]
inposito fine alteri cum
gratulatione ac favore ingenti populi domum est reductus. censores aegre passi Mamercum, quod magistratum populi Romani minuisset, tribu moverunt octiplicatoque censu aerarium fecerunt.
[8]
quam rem ipsum
ingenti animo tulisse ferunt causam potius ignominiae
intuentem quam ignominiam; primores patrum, quamquam
[p. 243]
deminutum censurae ius noluissent, exemplo
acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque
diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret
quam censuram gesturum;
[9]
populi certe tanta indignatio coorta dicitur, ut via a censoribus nullius
auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiverit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.