previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. ea res aliquanto expectatione omnium tranquillior fuit. [2] itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Veientibus auxilia iussosque suo consilio bellum initum suis viribus exequi nec adversarum rerum quaerere socios, cum quibus spem integram communicare noluerint, [3] sint dictator, ne nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae adempta in pace aliquid operis edere, quod monumentum esset dictaturae, cupiens censuram minuere parat seu nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate offensus.

[4] contione itaque advocata rem publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos inmortales suscepisse; se, quod intra muros agendum esset, libertati populi Romani consulturum. maximam autem eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non essent et temporis. modus inponeretur, quibus iuris inponi non posset. alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram. [5] grave esse iisdem per tot annos, magnam partem vitae, obnoxios vivere. se legem laturum, ne plus quam annua ac semenstris censura esset. [6] consensu ingenti populi legem postero die pertulit et 'ut re ipsa' inquit 'sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico'. deposito suo magistratu, [7] inposito fine alteri cum gratulatione ac favore ingenti populi domum est reductus. censores aegre passi Mamercum, quod magistratum populi Romani minuisset, tribu moverunt octiplicatoque censu aerarium fecerunt. [8] quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt causam potius ignominiae intuentem quam ignominiam; primores patrum, quamquam [p. 243] deminutum censurae ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum; [9] populi certe tanta indignatio coorta dicitur, ut via a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiverit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (23 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: