Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. secundum Isthmia Quinctius et decem
legati legationes regum gentiumque audivere.
[2]
primi
omnium regis Antiochi vocati legati sunt. iis eadem
[p. 368]
fere quae Romae egerant verba sine fide rerum iactantibus1 nihil iam perplexe,
[3?]
ut ante, cum dubiae res
incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum, ut
excederet Asiae urbibus, quae Philippi aut Ptolomaei
regum fuissent, abstineret liberis civitatibus, neu
quam2 lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere omnes ubique Graecas urbes.
[4]
ante omnia denuntiatum ne in Europam aut ipse transiret aut
copias traiceret.
[5]
dimissis regis legatis conventus
civitatum gentiumque est haberi coeptus; eoque
maturius peragebatur, quod decreta decem legatorum
in civitates3 nominatim pronuntiabantur.
[6]
Orestis— Macedonum ea gens est—quod primi ab rege defecissent, suae leges redditae. magnetes et Perrhaebi et Dolopes liberi quoque pronuntiati.
[7]
Thessalorum genti praeter libertatem concessam Achaei Phthiotae dati,
Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. Aetolos de
Pharsalo et Leucade postulantes ut ex foedere sibi
restituerentur ad senatum reiecerunt.
[8]
Phocenses
Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti
auctoritate iis contribuerunt.
[9]
Corinthus et Triphylia
et Heraea—Peloponnesi et ipsa urbs est—reddita
Achaeis.
[10]
Oreum et Eretriam decem legati Eumeni
regi, Attali filio, dabant dissentiente Quinctio; ea
una res in arbitrium senatus reiecta est; senatus
libertatem his civitatibus dedit Carysto adiecta.
[p. 370]
pleurato Lychnidus et Parthini dati;
[11]
Illyriorum4 utraque gens sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum tenere iusserunt castella quae per belli tempus Philippo capta ademisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.