Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28. inter haec simul spes simul cura in dies
crescebat,
nec satis certum constare apud animos1 poterat utrum gaudio dignius2 esset Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decedentem vacuam possessionem eius reliquisse populo Romano,
an magis metuendum quod incolumi exercitu in
Africam transisset:
[
2]
locum nimirum,
non periculum
mutatum;
cuius tantae dimicationis vatem,
qui nuper
decessisset,
Q.
Fabium haud frustra canere solitum
graviorem in sua terra futurum hostem Hannibalem
quam in aliena fuisset.
[
3]
nec Scipioni aut cum Syphace,
inconditae barbariae rege,
cui Statorius semilixa
ducere3 exercitus solitus sit,
aut cum socero eius Hasdrubale,
fugacissimo duce,
rem futuram aut cum4 tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba [p. 466]
subito conlectis,
[
4?]
sed cum Hannibale,
prope nato in5 praetorio patris,
fortissimi ducis,
alito atque educato inter arma,
puero quondam milite,
vixdum iuvene imperatore,
[
5?]
qui senex vincendo factus Hispanias,
Gallias,
Italiam ab Alpibus ad fretum monumentis ingentium rerum complesset.
ducere6 exercitum aequalem stipendiis suis,
duratum omnium rerum patientia quas vix fides fiat homines passes,
perfusum miliens cruore Romano,
exuvias non militum tantum,
7 sed etiam imperatorum portantem.
[
6]
multos occursuros Scipioni in acie qui praetores,
qui imperatores,
8 qui consules Romanos sua manu9 occidissent,
muralibus vallaribusque insignes coronis,
pervagatos capta castra,
captas urbes Romanas.
[
7]
non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani,
quot captos ex caede imperatorum prae se ferre posset Hannibal.
[
8]
has formidines agitando animis ipsi curas et metus
augebant,
etiam quod,
cum adsuessent per aliquot
annos bellum ante oculos aliis atque aliis in Italiae
partibus lenta spe in nullum propinquum debellandi
finem gerere,
erexerant omnium animos Scipio et
Hannibal,
velut ad supremum certamen comparati
[p. 468]
duces.
[
9]
eis quoque quibus erat ingens in Scipione10 fiducia et victoriae spes,
quo magis in propinquam
eam imminebant animis,
eo curae intentiores erant.
11
[
10]
haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus
erat,
quos modo petisse pacem,
intuentes Hannibalem
ac rerum gestarum eius magnitudinem,
paenitebat,
modo,
[
11?]
cum respicerent bis sese acie victos,
Syphacem
captum,
pulsos se Hispania,
pulsos Italia,
atque ea
omnia unius virtute et consilio Scipionis facta,
velut
fatalem eum ducem in exitium suum natum
horrebant.