previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. inter haec simul spes simul cura in dies crescebat, nec satis certum constare apud animos1 poterat utrum gaudio dignius2 esset Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decedentem vacuam possessionem eius reliquisse populo Romano, an magis metuendum quod incolumi exercitu in Africam transisset: [2] locum nimirum, non periculum mutatum; cuius tantae dimicationis vatem, qui nuper decessisset, Q. Fabium haud frustra canere solitum graviorem in sua terra futurum hostem Hannibalem quam in aliena fuisset. [3] nec Scipioni aut cum Syphace, inconditae barbariae rege, cui Statorius semilixa ducere3 exercitus solitus sit, aut cum socero eius Hasdrubale, fugacissimo duce, rem futuram aut cum4 tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba [p. 466] subito conlectis, [4?] sed cum Hannibale, prope nato in5 praetorio patris, fortissimi ducis, alito atque educato inter arma, puero quondam milite, vixdum iuvene imperatore, [5?] qui senex vincendo factus Hispanias, Gallias, Italiam ab Alpibus ad fretum monumentis ingentium rerum complesset. ducere6 exercitum aequalem stipendiis suis, duratum omnium rerum patientia quas vix fides fiat homines passes, perfusum miliens cruore Romano, exuvias non militum tantum,7 sed etiam imperatorum portantem. [6] multos occursuros Scipioni in acie qui praetores, qui imperatores,8 qui consules Romanos sua manu9 occidissent, muralibus vallaribusque insignes coronis, pervagatos capta castra, captas urbes Romanas. [7] non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani, quot captos ex caede imperatorum prae se ferre posset Hannibal.

[8] has formidines agitando animis ipsi curas et metus augebant, etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum ante oculos aliis atque aliis in Italiae partibus lenta spe in nullum propinquum debellandi finem gerere, erexerant omnium animos Scipio et Hannibal, velut ad supremum certamen comparati [p. 468] duces. [9] eis quoque quibus erat ingens in Scipione10 fiducia et victoriae spes, quo magis in propinquam eam imminebant animis, eo curae intentiores erant.11 [10] haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat, quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem, paenitebat, modo, [11?] cum respicerent bis sese acie victos, Syphacem captum, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius virtute et consilio Scipionis facta, velut fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.

1 animos A3VJK Froben 2: -mum P(3)n Aldus.

2 dignius v Froben 2: dignum P(3)NJK Aldus.

3 ducere PCVJK: ad- BAN: docere conj. putsche, Luchs.

4 cum bieimann, Conway: om. P(3)NVJK.

5 A.U.C. 552

6 Ducere P(3)NVJK: duceret Gronovius: ducente allen.

7 tantum PCBVJK: modo AN Aldus, Froben.

8 qui imperatores P(3)n Aldus: om. VJK Froben 2.

9 sua manu P(3)n Aldus, Froben: manu sua VJK.

10 A.U.C. 552

11 erant A3N3VJK and so (but with intentioris) Aldus, Froben: om. P(3)N: volvebant Weissenborn (with curas) found in P(3)N: agebant Madvig, Riemann (with curas).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (20 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.51
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Semilixa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Statorius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exuvias
    • Smith's Bio, Stato'rius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: