Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36. praeter convectum undique ex populatis
circa agris frumentum commeatusque ex Sicilia atque
Italia advectos,
Cn.
Octavius propraetor ex Sardinia
ab Ti.
Claudio praetore,
cuius ea provincia erat,
ingentem vim frumenti advexit;
[
2]
horreaque non solum
ea1 quae iam facta erant repleta,
sed nova aedificata.
vestimenta exercitui deerant;
id mandatum Octavio
ut cum praetore ageret,
si quid ex ea provincia comparari ac mitti posset.
[
3]
ea quoque haud segniter curata res;
mille ducentae togae brevi spatio et2 duodecim milia tunicarum missa.
[p. 348]
[
4]
aestate ea qua haec in Africa gesta sunt P.
3 Sempronius consul cui Bruttii provincia erat in agro
Crotoniensi cum Hannibale in ipso itinere tumultuario
proelio conflixit.
agminibus magis quam acie pugnatum est.
[
5]
Romani pulsi,
et tumultu verius quam pugna
ad mille et ducenti de exercitu consulis interfecti;
[
6]
in
castra trepide reditum,
4 neque oppugnare tamen ea hostes ausi.
ceterum silentio proximae noctis profectus inde consul,
praemisso nuntio ad P.
Licinium
proconsulem ut suas legiones admoveret,
copias
coniunxit.
[
7]
ita duo duces,
duo exercitus ad Hannibalem redierunt;
nec mora dimicandi facta5 est,
cum consuli duplicatae vires,
Poeno recens victoria animos faceret.
6
[
8]
In primam aciem suas legiones Sempronius induxit;
in subsidiis locatae P.
Licinii legiones.
consul principio pugnae aedem Fortunae Primigeniae vovit,
si eo die hostes fudisset;
composque eius voti fuit.
[
9]
fusi ac fugati Poeni;
supra quattuor
milia armatorum caesa,
paulo minus trecenti vivi
capti et7 equi quadraginta8 et undecim militaria signa.
perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit.
9
[
10]
eodem tempore M.
Cornelius consul in altera
[p. 350]
parte Italiae non tam armis quam iudiciorum terrore10 Etruriam continuit,
totam ferme ad Magonem ac
per eum ad spem novandi res versam.
[
11]
eas quaestiones ex senatus consulto minime ambitiose habuit;
multique nobiles Etrusci qui aut ipsi ierant aut
miserant ad Magonem de populorum suorum defectione,
[
12?]
primo praesentes erant condemnati,
postea
conscientia sibimet ipsi exsilium consciscentes,
cum
absentes damnati essent,
corporibus subtractis bona
tantum quae publicari poterant pigneranda poenae
praebebant.