Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10.
consules
hortari et consolari senatum et dicere alias colonias
in fide atque officio pristino fore; eas quoque ipsas,
quae officio decesserint, si legati circa eas colonias
mittantur, qui castigent, non qui precentur, verecundiam imperii habituras esse.
[2]
permissum ab senatu iis
cum esset, agerent facerentque ut e re publica ducerent,
pertemptatis prius aliarum coloniarum animis citaverunt legatos quaesiveruntque ab iis, ecquid milites
ex formula paratos haberent.
[3]
pro duodeviginti coloniis
M. Sextilius Fregellanus respondit et milites ex formula
[p. 369]
paratos esse,
[4]
et, si pluribus opus esset, pluris daturos
et, quidquid aliud imperaret velletque populus Romanus,
enixe facturos: ad id sibi neque opes deesse et animum
etiam superesse.
[5]
consules parum sibi videri praefati
pro merito eorum sua voce conlaudari eos, nisi universi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum eos iusserunt.
[6]
senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutus eos mandat consulibus, ut ad
populum quoque eos producerent et inter multa alia
praeclara, quae ipsis maioribusque suis praestitissent,
recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent.
[7]
ne nunc quidem post tot saecula sileantur
fraudenturve laude sua: Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini et Venusini et
Brundisini et Hadriani et Firmani et Ariminenses,
[8]
et
ab altero mari Pontiani et Paestani et Cosani, et
mediterranei Beneventani et Aesernini et Spoletini et
Placentini et Cremonenses.
[9]
harum coloniarum subsidio
tum imperium populi Romani stetit, iisque gratiae in
senatu et apud populum actae.
[10]
duodecim aliarum
coloniarum, quae detractaverunt imperium, mentionem
fieri patres vetuerunt, neque illos dimitti neque retineri
neque appellari a consulibus. ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani visa est.
[11]
cetera expedientibus quae ad bellum opus erant,
consulibus aurum vicensimarium, quod in sanctiore
aerario ad ultimos casus servabatur, promi placuit.
prompta ad quattuor milia pondo auri.
[12]
inde quingena
pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio
proconsulibus et L. Veturio praetori,
[13]
qui Galliam provinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli centum pondo auri praecipuum, quod in arcem Tarentinam portaretur; cetero auro usi sunt ad vestimenta
praesenti pecunia locanda exercitui, qui in Hispania
bellum secunda sua fama ducisque gerebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.