previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. consules hortari et consolari senatum et dicere alias colonias in fide atque officio pristino fore; eas quoque ipsas, quae officio decesserint, si legati circa eas colonias mittantur, qui castigent, non qui precentur, verecundiam imperii habituras esse. [2] permissum ab senatu iis cum esset, agerent facerentque ut e re publica ducerent, pertemptatis prius aliarum coloniarum animis citaverunt legatos quaesiveruntque ab iis, ecquid milites ex formula paratos haberent. [3] pro duodeviginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et milites ex formula [p. 369] paratos esse, [4] et, si pluribus opus esset, pluris daturos et, quidquid aliud imperaret velletque populus Romanus, enixe facturos: ad id sibi neque opes deesse et animum etiam superesse. [5] consules parum sibi videri praefati pro merito eorum sua voce conlaudari eos, nisi universi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum eos iusserunt. [6] senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutus eos mandat consulibus, ut ad populum quoque eos producerent et inter multa alia praeclara, quae ipsis maioribusque suis praestitissent, recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent. [7] ne nunc quidem post tot saecula sileantur fraudenturve laude sua: Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini et Venusini et Brundisini et Hadriani et Firmani et Ariminenses, [8] et ab altero mari Pontiani et Paestani et Cosani, et mediterranei Beneventani et Aesernini et Spoletini et Placentini et Cremonenses. [9] harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit, iisque gratiae in senatu et apud populum actae. [10] duodecim aliarum coloniarum, quae detractaverunt imperium, mentionem fieri patres vetuerunt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a consulibus. ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani visa est.

[11] cetera expedientibus quae ad bellum opus erant, consulibus aurum vicensimarium, quod in sanctiore aerario ad ultimos casus servabatur, promi placuit. prompta ad quattuor milia pondo auri. [12] inde quingena pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Veturio praetori, [13] qui Galliam provinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli centum pondo auri praecipuum, quod in arcem Tarentinam portaretur; cetero auro usi sunt ad vestimenta praesenti pecunia locanda exercitui, qui in Hispania bellum secunda sua fama ducisque gerebat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (65 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
  • Cross-references to this page (49):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucerini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Norbani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Paestani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Placentini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pontiani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Sextilius Fregellanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sulpicius Galba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saticulani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spoletani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Adriani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aerarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aesernia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aessrnini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ariminenses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aurum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Venusini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Beneventani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Brundisium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Censores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cosani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cremonensium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Firmanorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fregellanorum
    • Harper's, Beneventum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AERA´RIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MANUMI´SSIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SOCII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VICE´SIMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´DRIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARI´MINUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BENEVENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), COSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CREMO´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FIRMUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FREGELLAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GA´LLIA CISALPI´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ITA´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCE´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NORBA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PAESTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PLACEN´TIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PO NTIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SATI´CULA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SI´GNIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VENUSIA
    • Smith's Bio, Sexti'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: