Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. isdem diebus et Q. Fabius consul ad Casilinum temptandum, quod praesidio Punico tenebatur,
venit et ad Beneventum velut ex composito parte altera Hanno ex Bruttiis cum magna peditum equitumque manu, altera Ti. Gracchus ab Luceria accessit.
[2]
qui primo oppidum intravit, deinde, ut Hannonem.
tria milia ferme ab urbe ad Calorem fluvium castra
posuisse et inde agrum populari audivit, et ipse
egressus moenibus mille ferme passus ab hoste
castra locat.
[3]
ibi contionem militum habuit.
legiones magna ex parte volonum habebat, qui iam
alterum annum libertatem tacite mereri quam
postulare palam maluerant. senserat tamen hibernis egrediens murmur in agmine esse quaerentium,
en umquam liberi militaturi essent,
[4]
scripseratque
senatui non tam quid desiderarent quam quid meruissent: bona fortique opera eorum se ad eam diem
[p. 218]
usum, neque ad exemplum iusti militis quicquam eis1 praeter libertatem deesse.
[5]
de eo permissum ipsi
erat faceret quod e re publica duceret esse. itaque
priusquam cum hoste manum consereret, pronuntiat
tempus venisse eis libertatis quam diu sperassent
potiundae;
[6]
postero die signis conlatis dimicaturum
puro ac patenti campo, ubi sine ullo insidiarum metu
vera virtute geri res posset.
[7]
qui caput hostis rettulisset, eum se extemplo liberum iussurum esse; qui
loco cessisset, in eum servili supplicio animadversurum; suam cuique fortunam in manu esse.
[8]
Libertatis auctorem eis non se fore solum, sed consulem M.
Marcellum, sed universos patres, quos consultos ab
se de libertate eorum sibi permisisse.
[9]
litteras inde
consulis ac senatus consultum recitavit; ad quae
clamor cum ingenti adsensu est sublatus. pugnam
poscebant signumque ut daret extemplo ferociter
instabant.
[10]
Gracchus proelio in posterum diem
pronuntiato contionem dimisit. milites laeti, praecipue quibus merces navatae in unum diem operae
libertas futura erat, armis expediendis diei2 relicum consumunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.