previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. isdem diebus et Q. Fabius consul ad Casilinum temptandum, quod praesidio Punico tenebatur, venit et ad Beneventum velut ex composito parte altera Hanno ex Bruttiis cum magna peditum equitumque manu, altera Ti. Gracchus ab Luceria accessit. [2] qui primo oppidum intravit, deinde, ut Hannonem. tria milia ferme ab urbe ad Calorem fluvium castra posuisse et inde agrum populari audivit, et ipse egressus moenibus mille ferme passus ab hoste castra locat. [3] ibi contionem militum habuit. legiones magna ex parte volonum habebat, qui iam alterum annum libertatem tacite mereri quam postulare palam maluerant. senserat tamen hibernis egrediens murmur in agmine esse quaerentium, en umquam liberi militaturi essent, [4] scripseratque senatui non tam quid desiderarent quam quid meruissent: bona fortique opera eorum se ad eam diem [p. 218] usum, neque ad exemplum iusti militis quicquam eis1 praeter libertatem deesse. [5] de eo permissum ipsi erat faceret quod e re publica duceret esse. itaque priusquam cum hoste manum consereret, pronuntiat tempus venisse eis libertatis quam diu sperassent potiundae; [6] postero die signis conlatis dimicaturum puro ac patenti campo, ubi sine ullo insidiarum metu vera virtute geri res posset. [7] qui caput hostis rettulisset, eum se extemplo liberum iussurum esse; qui loco cessisset, in eum servili supplicio animadversurum; suam cuique fortunam in manu esse. [8] Libertatis auctorem eis non se fore solum, sed consulem M. Marcellum, sed universos patres, quos consultos ab se de libertate eorum sibi permisisse. [9] litteras inde consulis ac senatus consultum recitavit; ad quae clamor cum ingenti adsensu est sublatus. pugnam poscebant signumque ut daret extemplo ferociter instabant. [10] Gracchus proelio in posterum diem pronuntiato contionem dimisit. milites laeti, praecipue quibus merces navatae in unum diem operae libertas futura erat, armis expediendis diei2 relicum consumunt.

1 A.U.C. 540

2 diei x Gronovius: que P: quod P2(1): A2 adds diei fuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.4
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Servi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ti. Sempronius Gracchus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volones
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hanno
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SERVUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BENEVENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CALOR
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCE´RIA
    • Smith's Bio, Gracchus
    • Smith's Bio, Hanno
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: