Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45. proelium erat
anceps; summa vi et duces hortabantur et milites
pugnabant. Marcellus victis ante diem tertium,
fugatis ante paucos dies a Cumis, pulsis priore anno
ab Nola ab eodem se duce, milite alio, instare iubet.
non omnis esse in acie;
[2]
praedantis vagari in agro;
et1 qui pugnent, marcere Campana luxuria, vino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos.
[3]
abisse illam vim vigoremque, dilapsa2 esse robora corporum animorumque quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga. reliquias illorum
[p. 154]
virorum vix arma membraque sustinentis pugnare.3 Capuam Hannibali Cannas fuisse:
[4]
ibi virtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis famam, ibi spem futuri exstinctam.
[5]
cum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos
erigeret, Hannibal multo gravioribus probris increpabat:
[6]
arma signaque eadem se noscere quae ad
Trebiam Trasumennumque, postremo ad Cannas
viderit habueritque; militem alium profecto se in
hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse.
[7]
“legatumne Romanum et legionis unius atque alae
magno certamine vix toleratis pugnam, quos binae
acies consulares numquam sustinuerunt?
[8]
Marcellus
tirone milite ac Nolanis subsidiis inultus nos iam
iterum lacessit! ubi ille miles meus est qui derepto
ex equo C. Flaminio consuli caput abstulit? ubi,
qui L. Paulum ad Cannas occidit?
[9]
ferrum nunc
hebet? an dextrae torpent? an quid prodigii est
aliud? qui pauci plures vincere soliti estis, nunc
paucis plures vix restatis? Romam vos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingua iactabatis:
[10]
en,4 in minore re5 hie experiri vim virtutemque volo. expugnate Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari saeptam. hinc vos ex tam opulenta urbe [p. 156]
praeda spoliisque onustos vel ducam quo voletis vel6 sequar.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.