previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. proelium erat anceps; summa vi et duces hortabantur et milites pugnabant. Marcellus victis ante diem tertium, fugatis ante paucos dies a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce, milite alio, instare iubet. non omnis esse in acie; [2] praedantis vagari in agro; et1 qui pugnent, marcere Campana luxuria, vino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos. [3] abisse illam vim vigoremque, dilapsa2 esse robora corporum animorumque quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga. reliquias illorum [p. 154] virorum vix arma membraque sustinentis pugnare.3 Capuam Hannibali Cannas fuisse: [4] ibi virtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis famam, ibi spem futuri exstinctam. [5] cum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo gravioribus probris increpabat: [6] arma signaque eadem se noscere quae ad Trebiam Trasumennumque, postremo ad Cannas viderit habueritque; militem alium profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse. [7] “legatumne Romanum et legionis unius atque alae magno certamine vix toleratis pugnam, quos binae acies consulares numquam sustinuerunt? [8] Marcellus tirone milite ac Nolanis subsidiis inultus nos iam iterum lacessit! ubi ille miles meus est qui derepto ex equo C. Flaminio consuli caput abstulit? ubi, qui L. Paulum ad Cannas occidit? [9] ferrum nunc hebet? an dextrae torpent? an quid prodigii est aliud? qui pauci plures vincere soliti estis, nunc paucis plures vix restatis? Romam vos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingua iactabatis: [10] en,4 in minore re5 hie experiri vim virtutemque volo. expugnate Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari saeptam. hinc vos ex tam opulenta urbe [p. 156] praeda spoliisque onustos vel ducam quo voletis vel6 sequar.”

1 agro; et alschefski: agro sed P(1): agris; et luchs.

2 dilapsa z: delapsa P(1).

3 A.U.C. 539

4 en A.y valla, Madvig: enim P(10).

5 in minore re Madvig: minor res est PM2?A.y (13) valla.

6 A.U.C. 539

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (15 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.43
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: