Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49.
ubi ea dies uenit, ad conducendum tres societates aderant hominum undeuiginti, quorum duo postulata fuere,
[2]
unum ut militia uacarent dum in eo publico essent, alterum ut quae in naues imposuissent ab hostium tempestatisque ui publico periculo essent.
[3]
utroque impetrato conduxerunt priuataque pecunia res publica administrata est. ii mores eaque caritas patriae per omnes ordines uelut tenore uno pertinebat.
[4]
quemadmodum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam <parcius milites quam> si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur.
[5]
cum hi commeatus uenerunt, Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos oppugnabatur.
[6]
[p. 23078]inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium peruenissent, frumentum,
[7]
cuius inopia erat, aduexerunt, cohortatique oppidanos, ut eodem animo moenia tutarentur quo pro se pugnantem Romanum exercitum uidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt.
[8]
eodem et duo duces et duo exercitus Carthaginiensium, ibi rem summam agi cernentes, conuenerunt. itaque eruptione e castris pugnatum est.
[9]
sexaginta hostium milia eo die in pugna fuerunt, sedecim circa <ab> Romanis; tamen adeo haud dubia uictoria fuit,
[10]
ut plures numero quam ipsi erant Romani hostium occiderint,
[11]
ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint.
[12]
Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex prouincia, ut quae maxime omnium belli auida, modo praeda aut merces esset, et tum iuuentute abundante.
[13]
iterum signis conlatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum. supra tredecim milia hostium caesa, supra duo milia capta cum signis duobus et quadraginta et nouem elephantis.
[14]
[p. 24001]tum uero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res gestae.