previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

49. ubi ea dies uenit, ad conducendum tres societates aderant hominum undeuiginti, quorum duo postulata fuere, [2] unum ut militia uacarent dum in eo publico essent, alterum ut quae in naues imposuissent ab hostium tempestatisque ui publico periculo essent. [3] utroque impetrato conduxerunt priuataque pecunia res publica administrata est. ii mores eaque caritas patriae per omnes ordines uelut tenore uno pertinebat. [4] quemadmodum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam <parcius milites quam> si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur. [5] cum hi commeatus uenerunt, Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos oppugnabatur. [6] [p. 23078]inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium peruenissent, frumentum, [7] cuius inopia erat, aduexerunt, cohortatique oppidanos, ut eodem animo moenia tutarentur quo pro se pugnantem Romanum exercitum uidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt. [8] eodem et duo duces et duo exercitus Carthaginiensium, ibi rem summam agi cernentes, conuenerunt. itaque eruptione e castris pugnatum est. [9] sexaginta hostium milia eo die in pugna fuerunt, sedecim circa <ab> Romanis; tamen adeo haud dubia uictoria fuit, [10] ut plures numero quam ipsi erant Romani hostium occiderint, [11] ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint. [12] Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex prouincia, ut quae maxime omnium belli auida, modo praeda aut merces esset, et tum iuuentute abundante. [13] iterum signis conlatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum. supra tredecim milia hostium caesa, supra duo milia capta cum signis duobus et quadraginta et nouem elephantis. [14] [p. 24001]tum uero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res gestae.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (31 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.6
  • Cross-references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pecunia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Publicanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Cornelius Scipio Calvus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hamilcar
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hispania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iliturgis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Intibili
    • Harper's, Hamilcar
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PUBLICA´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ILLITURGIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), INTIBILI
    • Smith's Bio, HAMILCAR
    • Smith's Bio, Hasdrubal
    • Smith's Bio, Mago
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: