Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
iamque omnibus satis conparatis ad traiciendum terrebant ex adverso
hostes omnem ripam equites virique obtinentes.
[2]
quos
ut averteret, Hannonem Bomilcaris filium vigilia prima
noctis cum parte copiarum,
[3]
maxime Hispanis, adverso
flumine ire iter unius diei iubet et, ubi primum possit,
quam occultissime traiecto amni circumducere agmen,
ut, cum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostes.
[4]
ad
id dati duces Galli edocent, inde milia quinque et viginti ferme supra parvae insulae circumfusum amnem
latiore, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo transitum ostendere.
[5]
ibi raptim caesa materia ratesque
fabricatae, in quibus equi virique et alia onera traicerentur. Hispani sine ulla mole in utres vestimentis
coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen
tranavere.
[6]
et alius exercitus ratibus iunctis traiectus,
castris prope flumen positis, nocturno itinere atque
operis labore fessus quiete unius diei reficitur, intento
duce ad consilium opportune exsequendum.
[7]
postero die
profecti ex composito fumo significant transisse et haud
procul abesse. quod ubi accepit Hannibal, ne tempori
deesset, dat signum ad traiciendum.
[8]
iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques fere propter equos
naves. navium agmen ad excipiendum adversi impetum
fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem
infra traicientibus lintribus praebebat.
[9]
equorum pars
magna nantes loris a puppibus trahebantur praeter eos,
quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam
equiti usui essent, inposuerant in naves.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.