previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. iamque omnibus satis conparatis ad traiciendum terrebant ex adverso hostes omnem ripam equites virique obtinentes. [2] quos ut averteret, Hannonem Bomilcaris filium vigilia prima noctis cum parte copiarum, [3] maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei iubet et, ubi primum possit, quam occultissime traiecto amni circumducere agmen, ut, cum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostes. [4] ad id dati duces Galli edocent, inde milia quinque et viginti ferme supra parvae insulae circumfusum amnem latiore, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo transitum ostendere. [5] ibi raptim caesa materia ratesque fabricatae, in quibus equi virique et alia onera traicerentur. Hispani sine ulla mole in utres vestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tranavere. [6] et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exsequendum. [7] postero die profecti ex composito fumo significant transisse et haud procul abesse. quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat signum ad traiciendum. [8] iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques fere propter equos naves. navium agmen ad excipiendum adversi impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra traicientibus lintribus praebebat. [9] equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur praeter eos, quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, inposuerant in naves.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.34
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lin?ribus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ratibus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Strategema
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bomilcar
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hanno
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hispam
    • Harper's, Linter
    • Harper's, Ratis
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), RATIS
    • Smith's Bio, BOMILCAR
    • Smith's Bio, Hanno
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: