Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46.
instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscaeque
legiones detractant. prope certa spes erat non magis
secum pugnaturos, quam pugnaverint cum Aequis;
maius quoque aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse facinus.
[2]
res
[p. 119]
liter longe evenit; nam non alio ante bello infestior
Romanus—adeo hinc contumeliis hostes, hinc consules
mora exacerbaverant—proelium iniit.
[3]
vix explicandi
ordines spatium Etruscis fuit, cum pilis inter primam
trepidationem abiectis temere magis quam emissis pugna
iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus, venerat.
[4]
inter primores genus Fabium insigne spectaculo
exemploque civibus erat. ex his Q. Fabium—tertio
hic anno ante consul fuerat—principem in confertos
Veientes euntem ferox viribus et armorum arte Tuscus,
incautum inter multas versantem hostium manus, gladio
per pectus transfigit; telo extracto praeceps Fabius in
vulnus cadit.
[5]
sensit utraque acies unius viri casum,
cedebatque inde Romanus, cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma 'hoc iurastis'
inquit, 'milites, fugientes vos in castra redituros?
[6]
adeo
ignavissimos hostis magis timetis quam Iovem Martemque, per quos iurastis? at ego iniuratus aut victor
revertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam.'
consuli tum K. Fabius, prioris anni consul: 'verbisne
istis, frater, ut pugnent, te impetraturum credis? dii
impetrabunt, per quos iuravere;
[7]
et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius
quam adhortando accendamus militum animos!' sic in
primum infestis hastis provolant duo Fabii totamque
moverunt secum aciem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.