previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscaeque legiones detractant. prope certa spes erat non magis secum pugnaturos, quam pugnaverint cum Aequis; maius quoque aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse facinus. [2] res [p. 119] liter longe evenit; nam non alio ante bello infestior Romanusadeo hinc contumeliis hostes, hinc consules mora exacerbaverantproelium iniit. [3] vix explicandi ordines spatium Etruscis fuit, cum pilis inter primam trepidationem abiectis temere magis quam emissis pugna iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus, venerat.

[4] inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque civibus erat. ex his Q. Fabiumtertio hic anno ante consul fueratprincipem in confertos Veientes euntem ferox viribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas versantem hostium manus, gladio per pectus transfigit; telo extracto praeceps Fabius in vulnus cadit. [5] sensit utraque acies unius viri casum, cedebatque inde Romanus, cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma 'hoc iurastis' inquit, 'milites, fugientes vos in castra redituros? [6] adeo ignavissimos hostis magis timetis quam Iovem Martemque, per quos iurastis? at ego iniuratus aut victor revertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam.' consuli tum K. Fabius, prioris anni consul: 'verbisne istis, frater, ut pugnent, te impetraturum credis? dii impetrabunt, per quos iuravere; [7] et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos!' sic in primum infestis hastis provolant duo Fabii totamque moverunt secum aciem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (8 total)
  • Cross-references to this page (5):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: