Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30.
multis, ut erat, horrida et atrox videbatur Appi
sententia; rursus Vergini Larcique exemplo haud salubres, uti Larci putabant esse ear, quae totam fidem
tolleret. medium maxime et moderatum utroque consilium Vergini habebatur;
[2]
sed factione respectuque
rerum privatarum, quae semper offecere officientque
publicis consiliis, Appius vicit, ac prope fuit, ut dictator ille idem crearetur;
[3]
quae res utique alienasset
plebem periculosissimo tempore, cum Volsci Aequique
et Sabini forte una omnes in armis essent.
[4]
sed curae
fuit consulibus et senioribus patrum, ut imperio suo
vehemens magistratus mansueto permitteretur ingenio.
M.' Valerium dictatorem Volesi filium creant.
[5]
plebes
etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen,
cum provocationem fratris lege haberet, nihil ex ea
familia triste nec superbum timebat.
[6]
edictum deinde
a dictatore propositum confirmavit animos Servili fere
consulis edicto conveniens; sed et homini et potestati
melius rati credi omisso certamine nomina dedere.
quantus nunquam ante exercitus,
[7]
legiones decem effectae; ternae inde datae consulibus, quattuor dictator
usus.
nec iam poterat bellum differri.
[8]
aequi Latinum
agrum invaserant. oratores Latinorum ab senatu petebant, ut aut mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent.
[9]
tutius visum est defendi inermes Latinos quam pati retractare
arma. Vetusius consul missus est. is finis populationibus
[p. 101]
fuit. cessere Aequi campis locoque magis quam
armis freti summis se iugis montium tutabantur.
[10]
alter consul in Volscos profectus, ne et ipse tereret tempus, vastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra dimicandumque acie excivit.
[11]
medio inter castra campo ante suum quisque vallum
infestis signis constitere. multitudine aliquantum Volsci
superabant; itaque effusi et contemptim pugnam iniere.
consul Romanus nec promovit aciem,
[12]
nec clamorem
reddi passus defixis pilis stare suos iussit: ubi ad manum venisset hostis, tum coortos tota vi gladiis rem
gerere.
[13]
Volsci cursu et clamore fessi cum se velut
stupentibus metu intulissent Romanis, postquam inpressionem sensere ex adverso factam et ante oculos
micare gladios, haud secus, quam si in insidias incidissent, turbati vertunt terga; et ne ad fugam quidem
satis virium fuit, quia cursu in proelium ierant.
[14]
Romani contra, quia principio pugnae quieti steterant,
vigentes corporibus, facile adepti fessos et castra impetu ceperunt et castris exutum hostem Velitras persecuti uno agmine victores cum victis in urbem inrupere;
[15]
plusque ibi sanguinis promiscua omnium generum
caede quam in ipsa dimicatione factum. paucis data
venia, qui inermes in deditionem venerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.