previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. multis, ut erat, horrida et atrox videbatur Appi sententia; rursus Vergini Larcique exemplo haud salubres, uti Larci putabant esse ear, quae totam fidem tolleret. medium maxime et moderatum utroque consilium Vergini habebatur; [2] sed factione respectuque rerum privatarum, quae semper offecere officientque publicis consiliis, Appius vicit, ac prope fuit, ut dictator ille idem crearetur; [3] quae res utique alienasset plebem periculosissimo tempore, cum Volsci Aequique et Sabini forte una omnes in armis essent. [4] sed curae fuit consulibus et senioribus patrum, ut imperio suo vehemens magistratus mansueto permitteretur ingenio. M.' Valerium dictatorem Volesi filium creant. [5] plebes etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen, cum provocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat. [6] edictum deinde a dictatore propositum confirmavit animos Servili fere consulis edicto conveniens; sed et homini et potestati melius rati credi omisso certamine nomina dedere. quantus nunquam ante exercitus, [7] legiones decem effectae; ternae inde datae consulibus, quattuor dictator usus. nec iam poterat bellum differri. [8] aequi Latinum agrum invaserant. oratores Latinorum ab senatu petebant, ut aut mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent. [9] tutius visum est defendi inermes Latinos quam pati retractare arma. Vetusius consul missus est. is finis populationibus [p. 101] fuit. cessere Aequi campis locoque magis quam armis freti summis se iugis montium tutabantur.

[10] alter consul in Volscos profectus, ne et ipse tereret tempus, vastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra dimicandumque acie excivit. [11] medio inter castra campo ante suum quisque vallum infestis signis constitere. multitudine aliquantum Volsci superabant; itaque effusi et contemptim pugnam iniere. consul Romanus nec promovit aciem, [12] nec clamorem reddi passus defixis pilis stare suos iussit: ubi ad manum venisset hostis, tum coortos tota vi gladiis rem gerere. [13] Volsci cursu et clamore fessi cum se velut stupentibus metu intulissent Romanis, postquam inpressionem sensere ex adverso factam et ante oculos micare gladios, haud secus, quam si in insidias incidissent, turbati vertunt terga; et ne ad fugam quidem satis virium fuit, quia cursu in proelium ierant. [14] Romani contra, quia principio pugnae quieti steterant, vigentes corporibus, facile adepti fessos et castra impetu ceperunt et castris exutum hostem Velitras persecuti uno agmine victores cum victis in urbem inrupere; [15] plusque ibi sanguinis promiscua omnium generum caede quam in ipsa dimicatione factum. paucis data venia, qui inermes in deditionem venerunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (33 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: