Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci
[p. 85]
abhorrens mos traditus ab antiquis usque ad nostram
aetatem inter cetera sollemnia manet bona Porsinnae
regis vendendi.
[2]
cuius originem moris necesse est aut
inter bellum natam esse neque omissam in pace aut
a mitiore crevisse principio, quam hic prae se ferat
titulus bona hostiliter vendendi.
[3]
proximum vero est
ex iis, quae traduntur, Porsinnam discedentem ab Ianiculo castra opulenta convecto ex propinquis ac fertilibus Etruriae arvis commeatu Romanis dono dedisse,
inopi tum urbe ab longinqua obsidione;
[4]
ea deinde, ne
populo inmisso diriperentur hostiliter, venisse bonaque
Porsinnae appellata, gratiam muneris magis significant
titulo quam auctionem fortunae regiae, quae ne in potestate quidem populi Romani esset.
[5]
omisso Romano bello Porsinna, ne frustra in ea
loca exercitus adductus videretur, cum parte copiarum
filium Arruntem Ariciam oppugnatum mittit.
[6]
primo
Aricinos res necopinata perculerat; arcessita deinde
auxilia et a Latinis populis et a Cumis tantum spei
fecere, ut acie decernere auderent. proelio inito adeo
concitato impetu se intulerant Etrusci, ut funderent
ipso incursu Aricinos;
[7]
Cumanae cohortes arte adversus
vim usae declinavere paululum effuseque praelatos
hostes conversis signis ab tergo adortae sunt: ita in
medio prope iam victores caesi Etrusci.
[8]
pars perexigua
duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati
sunt.
[9]
ibi benigne excepti divisique in hospitia. curatis volneribus alii profecti domos nuntii hospitalium
beneficiorum; multos Romae hospitum urbisque caritas
tenuit. his locus ad habitandum datus, quem deinde
Tuscum vicum appellarunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.