previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci [p. 85] abhorrens mos traditus ab antiquis usque ad nostram aetatem inter cetera sollemnia manet bona Porsinnae regis vendendi. [2] cuius originem moris necesse est aut inter bellum natam esse neque omissam in pace aut a mitiore crevisse principio, quam hic prae se ferat titulus bona hostiliter vendendi. [3] proximum vero est ex iis, quae traduntur, Porsinnam discedentem ab Ianiculo castra opulenta convecto ex propinquis ac fertilibus Etruriae arvis commeatu Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab longinqua obsidione; [4] ea deinde, ne populo inmisso diriperentur hostiliter, venisse bonaque Porsinnae appellata, gratiam muneris magis significant titulo quam auctionem fortunae regiae, quae ne in potestate quidem populi Romani esset.

[5] omisso Romano bello Porsinna, ne frustra in ea loca exercitus adductus videretur, cum parte copiarum filium Arruntem Ariciam oppugnatum mittit. [6] primo Aricinos res necopinata perculerat; arcessita deinde auxilia et a Latinis populis et a Cumis tantum spei fecere, ut acie decernere auderent. proelio inito adeo concitato impetu se intulerant Etrusci, ut funderent ipso incursu Aricinos; [7] Cumanae cohortes arte adversus vim usae declinavere paululum effuseque praelatos hostes conversis signis ab tergo adortae sunt: ita in medio prope iam victores caesi Etrusci. [8] pars perexigua duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati sunt. [9] ibi benigne excepti divisique in hospitia. curatis volneribus alii profecti domos nuntii hospitalium beneficiorum; multos Romae hospitum urbisque caritas tenuit. his locus ad habitandum datus, quem deinde Tuscum vicum appellarunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (30 total)
  • Cross-references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lar
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tuscus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aricia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aruns
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veientes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ceres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cohors
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cumanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hospitales
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARI´CIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CLU´SIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CUMAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Smith's Bio, ARUNS
    • Smith's Bio, Po'rrima
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: