previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. vix humanae inde opis videri pugna potuit. Romani duce amisso, quae res terrori alias esse solet, sistere fugam ac novam de integro velle instaurare pugnam: [2] Galli, et maxime globus circumstans consulis corpus, velut alienata mente vana in cassum iactare tela; torpere quidam et nec pugnae meminisse nec fugae. [3] at ex parte altera pontifex Livius, cui lictores Decius tradiderat iusseratque pro praetore1 esse, vociferari vicisse Romanos defunctos consulis fato; [4] Gallos Samnitesque Telluris matris ac deorum Manium esse; rapere ad se ac vocare Decium devotam secum aciem furiarumque ac formidinis plena omnia ad hostes esse. [5] superveniunt deinde [p. 470] his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et2 C. Marcius cum subsidiis ex novissima acie iussu Q. Fabi consulis ad praesidium collegae missi. ibi auditur P. Deci eventus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda. [6] itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec facilis pede conlato videretur pugna, iussu legatorum collecta humi pila quae strata inter duas acies iacebant atque in testudinem hostium coniecta; [7] quibus plerisque in scuta rarisque3 in corpora ipsa fixis sternitur cuneus ita ut magna pars integris corporibus attoniti conciderent. haec in sinistro cornu Romanorum fortuna variaverat.

[8] Fabius in dextro primo, ut ante dictum est, cunctando extraxerat diem; dein, postquam nec clamor hostium nec impetus nec tela missa eandem vim habere visa, [9?] praefectis equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut signo dato in transversos quanto maximo possent impetu incurrerent, sensim suos signa inferre iussit et commovere hostem. [10] postquam non resisti vidit et haud dubiam lassitudinem esse, tum collectis omnibus subsidiis, quae ad id tempus reservaverat, et legiones concitavit et signum ad invadendos hostes equitibus dedit. [11] nec sustinuerunt Samnites impetum praeterque aciem ipsam [p. 472] Gallorum relictis in dimicatione sociis ad castra effuso4 cursu ferebantur: [12] Galli testudine facta conferti stabant. tum Fabius audita morte collegae Campanorum alam, quingentos fere equites, excedere acie iubet et circumvectos ab tergo Gallicam invadere aciem; tertiae deinde legionis subsequi principes, [13?] et qua turbatum agmen hostium viderent impetu equitum, instare ac territos caedere. [14] ipse aedem Iovi Victori spoliaque hostium cum vovisset, ad castra Samnitium perrexit, quo multitudo omnis consternata agebatur. [15] sub ipso vallo, quia tantam multitudinem portae non recepere, temptata ab exclusis turba suorum pugna est; [16] ibi Gellius Egnatius, imperator Samnitium, cecidit. compulsi deinde intra vallum Samnites parvoque certamine capta castra et Galli ab tergo circumventi. [17] caesa eo die hostium viginti quinque milia, octo capta. nec incruenta victoria fuit; [18] nam ex P. Deci exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti.5 Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia hostium coniecta in acervum Iovi Victori cremavit. [19] consulis corpus eo die, quia obrutum superstratis Gallorum cumulis erat, inveniri non potuit; postero die inventum relatumque est [p. 474] cum multis militum lacrimis. [20] intermissa inde6 omnium aliarum rerum cura Fabius collegae funus omni honore laudibusque meritis celebrat.

1 pro praetore ς: propr. T2 (or T1): pro pr. T3: _ p_ A1 ?: propraetorem (or other corruptions) ω.

2 A.U.C. 459

3 rarisque (or raris) hertz: uerarisque rutis MTDLA: uerutis U: uerrutis PF: uerutisque ς: plerisque uerutus A4ς: uerutisque raris Walters and Conway (rarisque verutisdrakenborch).

4 A.U.C. 459

5 septingenti A6drakenborch: ace MPUTL: aC. C. FT2:.a. cc DA: ac ducenti ς.

6 A.U.C. 459

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (50 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.65
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.41
  • Cross-references to this page (21):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: