Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29. vix humanae inde opis videri pugna potuit.
Romani duce amisso,
quae res terrori alias esse solet,
sistere fugam ac novam de integro velle instaurare
pugnam:
[
2]
Galli,
et maxime globus circumstans consulis corpus,
velut alienata mente vana in cassum
iactare tela;
torpere quidam et nec pugnae meminisse nec fugae.
[
3]
at ex parte altera pontifex Livius,
cui lictores Decius tradiderat iusseratque pro praetore1 esse,
vociferari vicisse Romanos defunctos consulis fato;
[
4]
Gallos Samnitesque Telluris matris ac
deorum Manium esse;
rapere ad se ac vocare Decium
devotam secum aciem furiarumque ac formidinis
plena omnia ad hostes esse.
[
5]
superveniunt deinde
[p. 470]
his restituentibus pugnam L.
Cornelius Scipio et2 C.
Marcius cum subsidiis ex novissima acie iussu Q.
Fabi consulis ad praesidium collegae missi.
ibi
auditur P.
Deci eventus,
ingens hortamen ad omnia
pro re publica audenda.
[
6]
itaque cum Galli structis
ante se scutis conferti starent nec facilis pede conlato videretur pugna,
iussu legatorum collecta humi
pila quae strata inter duas acies iacebant atque in
testudinem hostium coniecta;
[
7]
quibus plerisque in
scuta rarisque3 in corpora ipsa fixis sternitur cuneus ita ut magna pars integris corporibus attoniti conciderent.
haec in sinistro cornu Romanorum fortuna variaverat.
[
8]
Fabius in dextro primo,
ut ante dictum est,
cunctando extraxerat diem;
dein,
postquam nec clamor
hostium nec impetus nec tela missa eandem vim
habere visa,
[
9?]
praefectis equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas,
ut signo dato in transversos
quanto maximo possent impetu incurrerent,
sensim
suos signa inferre iussit et commovere hostem.
[
10]
postquam non resisti vidit et haud dubiam lassitudinem esse,
tum collectis omnibus subsidiis,
quae ad id
tempus reservaverat,
et legiones concitavit et signum
ad invadendos hostes equitibus dedit.
[
11]
nec sustinuerunt Samnites impetum praeterque aciem ipsam
[p. 472]
Gallorum relictis in dimicatione sociis ad castra effuso4 cursu ferebantur:
[
12]
Galli testudine facta conferti stabant.
tum Fabius audita morte collegae Campanorum alam,
quingentos fere equites,
excedere acie iubet
et circumvectos ab tergo Gallicam invadere aciem;
tertiae deinde legionis subsequi principes,
[
13?]
et qua
turbatum agmen hostium viderent impetu equitum,
instare ac territos caedere.
[
14]
ipse aedem Iovi Victori
spoliaque hostium cum vovisset,
ad castra Samnitium
perrexit,
quo multitudo omnis consternata agebatur.
[
15]
sub ipso vallo,
quia tantam multitudinem portae non
recepere,
temptata ab exclusis turba suorum pugna
est;
[
16]
ibi Gellius Egnatius,
imperator Samnitium,
cecidit.
compulsi deinde intra vallum Samnites
parvoque certamine capta castra et Galli ab tergo
circumventi.
[
17]
caesa eo die hostium viginti quinque
milia,
octo capta.
nec incruenta victoria fuit;
[
18]
nam ex P.
Deci exercitu caesa septem milia,
ex Fabi
mille septingenti.
5 Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia hostium coniecta in acervum Iovi Victori cremavit.
[
19]
consulis corpus eo die,
quia
obrutum superstratis Gallorum cumulis erat,
inveniri
non potuit;
postero die inventum relatumque est
[p. 474]
cum multis militum lacrimis.
[
20]
intermissa inde6 omnium aliarum rerum cura Fabius collegae funus omni honore laudibusque meritis celebrat.