Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. dum ambo consules omnisque Romana vis
in Etruscum bellum magis inclinat, in Samnio novi
exercitus exorti ad populandos imperii Romani fines
per Vescinos1 in Campaniam Falernumque agrum
transcendunt ingentesque praedas faciunt.
[2]
Volumnium magnis itineribus in Samnium redeuntem—
iam enim Fabio Decioque prorogati imperii finis
[p. 432]
aderat—fama de Samnitium exercitu2 populationibusque Campani agri ad tuendos socios convertit.
[3]
ut in Calenum venit, et ipse cernit recentia cladis
vestigia et Caleni narrant tantum iam praedae hostes
trahere ut vix explicare agmen possint:
[4]
itaque iam
propalam duces loqui extemplo eundum in Samnium
esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant
nec tam oneratum agmen dimicationibus committant.
[5]
ea quamquam similia veris erant, certius tamen
exploranda ratus dimittit equites, qui vagos praedatores in agris palantes intercipiant;3 ex quibus
[6?]
inquirendo cognoscit ad Volturnum flumen sedere hostem, inde tertia vigilia moturum; iter in Samnium esse.
[7]
his satis exploratis profectus tanto intervallo ab
hostibus consedit ut nec adventus suus propinquitate
nimia nosci posset et egredientem e castris hostem
opprimeret.
[8]
aliquanto ante lucem ad castra accessit
gnarosque Oscae linguae exploratum quid agatur
mittit. intermixti hostibus, quod facile erat in
nocturna trepidatione, cognoscunt infrequentia armatis signa egressa, praedam praedaeque custodes
exire, immobile agmen et sua quemque molientem
[p. 434]
nullo inter ullos4 consensu nec satis certo imperio.5
[9]
tempus adgrediendi aptissimum visum est, et iam lux adpetebat; itaque signa canere iussit agmenque
hostium adgreditur.
[10]
Samnites praeda impediti,
infrequentes armati, pars addere gradum ac prae se
agere praedam, pars stare incerti utrum progredi an
regredi in castra tutius foret: inter cunctationem
opprimuntur et Romani iam transcenderant vallum
caedesque ac tumultus erat in castris.
[11]
Samnitium
agmen praeterquam hostili tumultu, captivorum
etiam repentina defectione turbatum erat, qui partim
ipsi soluti vinctos solvebant,
[12?]
partim arma in sarcinis
deligata rapiebant tumultumque proelio ipso terribiliorem intermixti agmini praebebant. memorandum deinde edidere facinus;
[13]
nam Staium Minatium ducem adeuntem ordines hortantemque
invadunt; dissipatis inde equitibus qui cum eo
aderant ipsum circumsistunt insidentemque equo
captum ad consulem Romanum rapiunt.
[14]
revocata
eo tumultu prima signa Samnitium, proeliumque iam
profligatum integratum est; nec diutius sustineri
potuit.
[15]
caesa ad sex milia hominum, duo milia et
quingenti capti—in eis tribuni militum quattuor—
signa militaria triginta, et quod laetissimum
[p. 436]
victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et6 quadringenti, et praeda7 ingens sociorum; accitique edicto domini ad res suas noscendas recipiendasque praestituta die.
[16]
quarum rerum non exstitit dominus, militi concessae, coactique vendere praedam, ne alibi quam in armis animum haberent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.