previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. dum ambo consules omnisque Romana vis in Etruscum bellum magis inclinat, in Samnio novi exercitus exorti ad populandos imperii Romani fines per Vescinos1 in Campaniam Falernumque agrum transcendunt ingentesque praedas faciunt. [2] Volumnium magnis itineribus in Samnium redeuntemiam enim Fabio Decioque prorogati imperii finis [p. 432] aderatfama de Samnitium exercitu2 populationibusque Campani agri ad tuendos socios convertit. [3] ut in Calenum venit, et ipse cernit recentia cladis vestigia et Caleni narrant tantum iam praedae hostes trahere ut vix explicare agmen possint: [4] itaque iam propalam duces loqui extemplo eundum in Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant nec tam oneratum agmen dimicationibus committant. [5] ea quamquam similia veris erant, certius tamen exploranda ratus dimittit equites, qui vagos praedatores in agris palantes intercipiant;3 ex quibus [6?] inquirendo cognoscit ad Volturnum flumen sedere hostem, inde tertia vigilia moturum; iter in Samnium esse.

[7] his satis exploratis profectus tanto intervallo ab hostibus consedit ut nec adventus suus propinquitate nimia nosci posset et egredientem e castris hostem opprimeret. [8] aliquanto ante lucem ad castra accessit gnarosque Oscae linguae exploratum quid agatur mittit. intermixti hostibus, quod facile erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infrequentia armatis signa egressa, praedam praedaeque custodes exire, immobile agmen et sua quemque molientem [p. 434] nullo inter ullos4 consensu nec satis certo imperio.5 [9] tempus adgrediendi aptissimum visum est, et iam lux adpetebat; itaque signa canere iussit agmenque hostium adgreditur. [10] Samnites praeda impediti, infrequentes armati, pars addere gradum ac prae se agere praedam, pars stare incerti utrum progredi an regredi in castra tutius foret: inter cunctationem opprimuntur et Romani iam transcenderant vallum caedesque ac tumultus erat in castris. [11] Samnitium agmen praeterquam hostili tumultu, captivorum etiam repentina defectione turbatum erat, qui partim ipsi soluti vinctos solvebant, [12?] partim arma in sarcinis deligata rapiebant tumultumque proelio ipso terribiliorem intermixti agmini praebebant. memorandum deinde edidere facinus; [13] nam Staium Minatium ducem adeuntem ordines hortantemque invadunt; dissipatis inde equitibus qui cum eo aderant ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt. [14] revocata eo tumultu prima signa Samnitium, proeliumque iam profligatum integratum est; nec diutius sustineri potuit. [15] caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti captiin eis tribuni militum quattuorsigna militaria triginta, et quod laetissimum [p. 436] victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et6 quadringenti, et praeda7 ingens sociorum; accitique edicto domini ad res suas noscendas recipiendasque praestituta die. [16] quarum rerum non exstitit dominus, militi concessae, coactique vendere praedam, ne alibi quam in armis animum haberent.

1 Vescinos Sigonius (Conway, Ital. dial. i, p. 283): uestinos ω.

2 A.U.C. 458

3 intercipiant M3 (or M4)A2: incipiant M: excipiant ω.

4 inter ullos Madvig: inter alios ω: deleted as a gloss by Walters and Conway.

5 A.U.C. 458

6 A.U.C. 458

7 et praeda Madvig: praeda ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
hide References (41 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.10
  • Cross-references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Osca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Staius Minacius.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ala
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Volumnius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vescini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vulturnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caleni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calenus ager
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falernus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CALES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ITA´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), OSCI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VESCIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VULTURNUS
    • Smith's Bio, Staius Mina'cius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: