Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32. mortuo Tullo res,
ut institutum iam inde1 ab initio erat,
ad patres redierat,
hique interregem
nominaverant.
quo comitia habente Ancum Marcium regem populus creavit;
patres fuere auctores.
Numae Pompili regis nepos,
filia ortus,
Ancus Marcius erat.
[
2]
qui ut regnare coepit,
et avitae gloriae
memor et quia proximum regnum,
cetera egregium,
ab una parte haud satis prosperum fuerat,
aut neglectis religionibus aut prave cultis,
longe2 antiquissimum ratus sacra publica ut ab Numa instituta erant facere,
omnia ea ex commentariis regis pontificem in album relata3 proponere in publico iubet.
inde et [p. 114]
civibus otii cupidis et finitimis civitatibus facta spes4 in avi mores atque instituta regem abiturum.
[
3]
igitur Latini,
cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat,
sustulerant animos,
et cum incursionem in agrum Romanum fecissent,
repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt,
desidem Romanum regem inter
sacella et aras acturum esse regnum rati.
[
4]
medium
erat in Anco ingenium,
et Numae et Romuli memor;
et praeterquam quod avi regno magis necessariam
fuisse pacem credebat cum in novo tum feroci populo,
etiam quod illi contigisset otium sine iniuria,
id se
haud facile habiturum;
temptari patientiam et temptatam contemni,
temporaque esse Tullo regi aptiora
quam Numae.
[
5]
ut tamen,
quoniam Numa in pace
religiones instituisset,
a se bellicae caerimoniae
proderentur,
nec gererentur solum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu,
ius ab antiqua gente
Aequicolis,
quod nunc fetiales habent,
descripsit quo
res repetuntur.
[
6]
legatus ubi ad fines eorum venit unde res repetuntur,
capite velato filo—
lanae velamen est—“
audi,
Iuppiter,”
inquit; “
audite,
fines” —
cuiuscumque gentis sunt nominat;—“
audiat fas.
ego
sum publicus nuntius populi Romani;
iuste pieque
legatus venio verbisque meis fides sit.”
peragit
[p. 116]
deinde postulata.
[
7]
inde Iovem testem facit: “
si ego5 iniuste impieque illos homines illasque res dedier
mihi6 exposco,
tum patriae compotem me numquam siris esse.”
[
8]
haec cum fines suprascandit,
haec quicumque ei primus vir obvius fuerit,
haec portam
ingrediens,
haec forum ingressus,
paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis,
peragit.
[
9]
si non deduntur quos exposcit diebus tribus et triginta—
tot enim sollemnes sunt—
peractis bellum ita
indicit:
[
10]
“
audi,
Iuppiter,
et tu,
Iane7 Quirine,
dique omnes caelestes vosque,
terrestres,
vosque,
inferni,
audite.
ego vos testor populum illum”—
quicumque est nominat—“
iniustum esse neque ius persolvere.
sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus
quo pacto ius nostrum adipiscamur.”
tum8 nuntius Romam ad consulendum redit.
confestim rex his9 ferme verbis patres consulebat:
[
11]
“
quarum rerum,
litium,
causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis,
10 quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt,
quas res dari,
solvi,
fieri11 oportuit,
dic,”
inquit ei12 quem primum sententiam rogabat, “
quid censes?”
[
12]
tum ille: “
puro pioque duello quaerendas censeo itaque consentio consciscoque.”
inde ordine alii rogabantur;
quandoque [p. 118] pars maior eorum qui aderant in eandem sententiam ibat,
bellum erat consensum.
fieri solitum ut fetialis
hastam ferratam aut praeustam sanguineam13 ad fines eorum ferret et non minus tribus puberibus praesentibus diceret:
[
13]
“
quod populi Priscorum Latinorum hominesque14 Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt,
deliquerunt,
quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse senatusque15 populi Romani Quiritium censuit,
consensit,
conscivit,
ut bellum cum Priscis Latinis fieret,
ob eam rem ego populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque.”
id ubi dixisset,
hastam in fines eorum emittebat.
[
14]
hoc tum modo ab Latinis repetitae res ac bellum indictum,
moremque eum posteri acceperunt.