Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24. forte in duobus tum exercitibus erant1 trigemini fratres nec aetate nec viribus dispares.
Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme
res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara
nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius
Curiatii fuerint. auctores utroque trahunt; plures
tamen invenio qui Romanos Horatios vocent; hos ut
sequar inclinat animus.
[2]
cum trigeminis agunt reges,
ut pro sua quisque patria dimicent ferro: ibi imperium fore unde victoria fuerit. nihil recusatur;
tempus et locus convenit.
[3]
priusquam dimicarent,
foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut cuiusque populi cives eo certamine vicissent,
is alteri populo cum bona pace imperitaret. foedera
alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt.
[4]
tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est. fetialis regem Tullum ita rogavit: “iubesne me, rex, cum patre patrato populi
Albani foedus ferire?” iubente rege “sagmina,”
inquit, “te, rex, posco.”
[5]
rex ait: “puram tollito.”
fetialis ex arce graminis herbam puram attulit.
postea regem ita rogavit: “rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa
[p. 84]
comitesque meos?” rex respondit: “quod sine fraude2 mea populique Romani Quiritium fiat, facio.”
[6]
fetialis erat M. Valerius; is patrem3 patratum Sp. Fusium fecit verbena caput capillosque tangens. Pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est sanciendum fit foedus; multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit.
[7]
legibus
deinde recitatis “audi,” inquit, “Iuppiter, audi,
pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus. ut illa palam prima postrema ex illis tabulis
cerave recitata sunt sine dolo malo utique ea hic
hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus
Romanus prior non deficiet.
[8]
si prior defexit publico
consilio dolo malo, tum tu ille Diespiter4 populum Romanum sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito quanto magis potes pollesque.”
[9]
id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. sua item carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.