Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. post aliquot annos propinqui regis Tatii
legatos Laurentium pulsant, cumque Laurentes iure
gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et
preces plus poterant.
[2]
igitur illorum poenam in se
vertit; nam Lavinii, cum ad sollemne sacrificium eo
venisset, concursu facto interficitur.
[3]
eam rem minus
aegre quam dignum erat tulisse Romulum ferunt,
seu ob infidam societatem regni, seu quia haud
iniuria caesum credebat. itaque bello quidem abstinuit; ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes
renovatum est.
[4]
et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo
propius atque in ipsis prope portis bellum ortum.
Fidenates nimis vicinas prope se convalescere opes
[p. 52]
rati, priusquam tantum roboris esset quantum1 futurum apparebat, occupant bellum facere. iuventute
armata immissa vastatur agri quod inter urbem ac
Fidenas est.
[5]
inde ad laevam versi, quia dextra
Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium
populantur; tumultusque repens ex agris in urbem
inlatus pro nuntio fuit.
[6]
excitus Romulus—neque
enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat—
exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum
locat.
[7]
ibi modico praesidio relicto egressus omnibus
copiis partem militum locis circa densa virgulta2 obscuris subsidere in insidiis iussit; cum parte maiore
atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat,
tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando
ipsis prope portis hostem excivit. fugae quoque,
quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam
minus mirabilem dedit.
[8]
et cum, velut inter pugnae
fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque
referret gradum, plenis repente portis effusi hostes
impulsa Romana acie studio instandi sequendique
trahuntur ad locum insidiarum.
[9]
inde subito exorti
Romani transversam invadunt hostium aciem; addunt
pavorem mota e castris signa eorum qui in praesidio
relicti fuerant; ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene quam Romulus quique avehi cum
eo visi erant3 circumagerent frenis equos, terga
[p. 54]
vertunt;
[10]
multoque effusius, quippe vera fuga, qui4 simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant. non tamen eripuere se hosti:
[11]
haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, velut agmine uno inrumpit.
1 A.U.C. 1-37
2 densa uirgulta H. J. Mueller: obsita uirgulta Conway: densa obsita uirgulta ω.
3 quique auehi cum eo uisi erant Walters: quique cum eo uisi erant (quisierant P: equis ierant P2 FB) UOEHPFB: quique cum eo quique cum equis abierant usi (uisi DL) MDL: quique cum eo equites erant D2ς.
4 A.U.C. 1-37
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.