Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10] opus, ut adversa fronte impressi desecentur. Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui maxime integri ac melle pleni, et siqui 1pullos continent, ut examini progenerando reserventur. 2 3 4 5 [p. 500] Omnis deinde copia favorum conferenda est in eum locum, in quo mel conficere voles, linendaque sunt diligenter foramina parietum et fenestrarum, nequid sit apibus pervium, quae velut amissas opes suas pertinaciter vestigant, et persecutae consumunt. Itaque ex iisdem rebus fumus 6etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare tentantes.7
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.