next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Prioribus libris, quos ad te de constituendis colendisque vineis, Silvine, scripseram, nonnulla defuisse dixisti, quae agrestium operum studiosi desiderarent; neque ego infitior aliqua me praeteriisse, quamvis inquirentem sedulo, quae nostri saeculi cultores quaeque veteres literarum monumentis prodiderunt: sed cum sim professus 1 rusticae rei praecepta, nisi fallor, asseveraveram, quae vastitas 2 eius scientiae contineret, non cuncta me dicturum, sed plurima. Nam illud in unius hominis [2] prudentiam cadere non poterat. Neque enim est ulla disciplina, non ars, quae singulari 1consummata sit ingenio. Quapropter ut in magna silva boni venatoris est indagantem feras quamplurimas capere; nec cuiquam culpae fuit non omnes cepisse: ita nobis 2 3 4 [p. 4] abunde est, tam diffusae materiae, quam suscepimus, maximam partem tradidisse. Quippe cum ea velut omissa desiderentur, quae non sunt propria nostrae professionis, ut proxime, cum de commetiendis agris rationem M. Trebellius noster requireret a me, vicinum atque adeo coniunctum esse censebat demonstranti, quemadmodum agrum pastinemus, praecipere etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus. [3] Quod ego non agricolae sed mensoris officium esse dicebam: cum praesertim ne architecti quidem, quibus necesse est mensurarum nosse rationem, dignentur consummatorum aedificiorum, quae ipsi disposuerint, modum comprehendere, sed aliud existiment professioni suae convenire, aliud eorum, qui iam exstructa 5metiuntur, et 6imposito 7calculo perfecti operis rationem computant. Quo magis veniam tribuendam esse nostrae disciplinae censeo, 8si eatenus progreditur, ut dicat, qua quidque ratione faciendum, non quantum id sit quod effecerit. [4] Verum quoniam familiariter a nobis tu quoque, Silvine, praecepta mensurarum desideras, obsequar voluntati tuae, cum eo, ne dubites id opus geometrarum magis esse quam rusticorum, desque veniam, si quid in eo fuerit erratum, cuius scientiam mihi non vindice Sed ut ad rem redeam, modus omnis areae pedali mensura comprehenditur, qui 9digitorum est XVI. 10 11 12 13 14 [p. 6] Pes multiplicatus in passus et actus et climata et iugera et stadia centuriasque mox etiam in maiora spatia procedit. Passus pedes habet V. Actus minimus (ut ait M. Varro) latitudinis 15pedes quattuor, longitudinis habet pedes CXX. Clima quoquo versus [5] pedum est LX. Actus quadratus undique finitur pedibus CXX. Hoc duplicatum facit iugerum, et ab eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpavit: sed hunc actum provinciae Baeticae rustici acnuam 16vocant: itemque triginta pedum latitudinem et [6] CLXXX longitudinem porcam dicunt. At Galli candetum 17appellant in areis urbanis spatium centum pedum, in agrestibus autem pedum CL.. 18Semi-iugerum quoque arepennem vocant. Ergo (ut dixi) duo actus iugerum efficiunt longitudinem pedum CCXL, latitudinem pedum CXX. Quae utraeque summae in se multiplicatae quadratorum faciunt pedum milia viginti octo et octingentos. Stadium deinde habet passus CXXV, id est pedes DCXXV, quae mensura octies efficit mille passus, sic veniunt quinque milia [7] pedum. 19Centuriam nunc dicimus (ut idem Varro ait) ducentorum iugerum modum. Olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit: sicuti tribus dictae primum a partibus populi tripartito divisi, quae tamen nunc [8] multiplicatae pristinum nomen possident. Haec non aliena, nec procul a ratiocinio, quod tradituri sumus, breviter praefari oportuit. 20 21 22 23 24 [p. 8] Nunc veniamus ad propositum. Iugeri partes non omnes posuimus,25sed eas, quae cadunt in aestimationem facti operis. Nam minores persequi supervacuum fuit, pro quibus nulla merces dependitur.26Igitur (ut diximus) iugerum habet quadratorum pedum viginti octo milia et octingentos: qui pedes [9] efficiunt scripula CCLXXXVIII. Ut autem a minima parte, id 27est, ab dimidio scripulo incipiam, pars quingentesima septuagesima sexta pedes efficit quinquaginta; id est iugeri dimidium scripulum. Pars ducentesima octogesima octava pedes centum; hoc est scripulum.28Pars CXLIV pedes ec, hoc est scripula duo. Pars septuagesima et secunda pedes ecce, hoc est 29sextula in qua sunt scripula quattuor. Pars quadragesimo octava 30pedes DC, hoc est sici- 31 32 33 34 35 36 [p. 10] [10] licus, in quo sunt scripula sex. Pars vigesima quarta pedes mille ducentos, hoe est semuncia, in qua scripula xii. Pars duodecima duo milia et quadris gentos, hoc est uncia, in qua sunt scripula xxiv. Pars sexta pedes quattuor milia et octingentos, hoc est sextans, in quo sunt scripula XXIV. Pars quarta pedes37septem milia et ducentos, hoc est quadrans, in [11] quo sunt scripula LXXII. Pars tertia pedes novem milia, et sexcentos, hoc est triens, in quo sunt scripula XCVI. Pars tertia et duodecima pedes duodecim milia hoc est quincunx, in quo sunt scripula CXX. Pars dimidia pedes quattuordecim milia et quadris gentos, hoc est semis, in quo sunt scripula CXLIV. Pars dimidia et duodecima, pedes sexdecim milia et octingentos, hoc est septunx, in quo sunt scripula CLXVIII. Partes duae tertiae pedes decem novem milia et ducentos, hoc est bes, in quo sunt scripula CXCII. Partes tres quartae pedes unum et viginti milia et sexcentos, hoc est dodrans, in quo sunt [12] scripula CCXVI. Pars dimidia et tertia ped. viginti quattuor milia, hoc est dextans,38in quo sunt scripula CCXL.39Partes duae tertiae40et una quarta pedes viginti sex milia et quadringentos, hoc est deunx, in quo sunt seripula CCLXIV. Iugerum pedes viginti octo milia et octingentos, hoc est as,41in quo sunt [13] scripula CCXXXXVIII. Iugeri autem modus 42si semper quadraret, et in agendis mensuris in longitudinem haberet pedes CCXL,43in44latitudinem pedes cxx, expeditissimum esset eius ratiocinium. Sed quoniam diversae formae agrorum veniunt in disputa- 45 46 47 48 49 50 51 52 [p. 12] tionem, cuiusque generis species subiciemus, quibus quasi formulis utemur.

1

2 sim professus c: sum professus a: summo festus SA.

3 vastitas ac: unitas SA.

4 singulari ac: consulari SA.

5

6

7

8

9

10 exstructa ac: exstructam S: extrunctam A.

11 post et add. SA iuncturae: om. ac.

12 imposito Aac: posito S.

13 censeo add. edd.

14 qui Aac: quia S.

15

16

17

18

19

20 latitudinis ac: latitudinem A: latitudine S.

21 agnuam S Aac.

22 candetum Aa: candentum c: gandetum S.

23 post CL add. quod aratores candetum nominant S Aac.

24 sic veniunt quinque millia pedum ac: sunt campum SA.

25

26

27

28

29

30

31 posuimus edd.: possumus SAac.

32 dependitur SAc: deprehenditur a.

33 ut autem—id om. A: autem om. Sac.

34 post est scripulum add. pars septuagesima et secunda SAac.

35 sextula Aac: sextulam S.

36 quadragesima octava om. a.

37

38

39

40

41

42

43

44

45 pedes om. A.

46 destas SA.

47 pars dimidia—CCXL om. ac.

48 tertiae et II SA: duae tertiae et ac.

49 as SAc: axis a.

50 modus ac: modum SA.

51 CCXL a: CXL C: CCXLVIII SA.

52 in add. edd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (6 total)
  • Cross-references to this page (4):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AGRIMENSO´RES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MENSU´RA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PALMUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PASSUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: