Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] ceparum ceterarumque 1rerum similium. Duodequinquagesimo 2die ab aequinoctio verno, cum fit Vergiliarum exortus circa v idus Maias, incipiunt examina viribus et numero augeri. Sed et iisdem diebus intereunt quae paucas et aegras apes habent; eodemque tempore progenerantur in 3extremis partibus favorum amplioris magnitudinis quam sunt ceterae apes, eosque nonnulli putant esse reges. Verum quidam Graecorum auctores οἴστρους 4appellant ab eo, quod exagitent, neque patiantur examina conquiescere. Itaque praecipiunt eos enecari.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.