Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] intereunt. Plerique tamen etiam ab aestivo solstitio non putant bonam pullationem, quod ab eo tempore etiam si facilem educationem habent, iustum tamen non capiunt incrementum. Verum suburbanis 1 2 3 4 5 6 7 8 [p. 346] locis, ubi a matre pulli non exiguis pretiis veneunt, probanda est aestiva educatio. Semper autem, cum supponuntur ova, considerari debet, ut luna crescente a decima usque ad quintamdecimam id fiat. Nam et ipsa suppositio per hos fere dies est commodissima; et sic administrandum est, ut rursus cum excluduntur pulli, luna crescat.
1 educant a: educent SAc.
2 convenient S: conveniet a: conveniunt A: convenit c.
3 exclusi edd.: excusi SA: excussi ac.
4 negant Aa: necant S: negat c.
5 impar observatur om. S.
6 Martis XIX edd.: Maio viii (aut novem) SAac.
7 unum et viginti Aprili edd.: undecim Aprili SAa: unde cum Aprili c.
8 totidem edd.: tredecim (aut XIII) SAac.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.