Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[24] Mos quoque, sicut in ceteris pecudibus, eligendi quamque optimam et deteriorem vendendi, servetur 1etiam in hoc genere, ut 2per autumni tempus omnibus annis, cum fructus earum cessat, numerus quoque minuatur. Submovebimus autem veteres, id est, quae trimatum excesserunt: item quae 3aut parum fecundae, aut parum bonae 4nutrices sunt, et praecipue quae ova vel sua vel aliena consumunt: nec minus, quae velut mares 5cantare atque etiam calcare 6coeperunt: item serotini pulli, qui ab solstitio nati capere iustum incrementum non potuerunt. In masculis autem non eadem ratio servabitur; sed tamdiu custodiemus generosos,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.