Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19] validioribus, quia robustus angit imbecillum. Satisque 1est mane prius quam grex procedat in pascua; deinde etiam crepusculo redeuntibus saturis ovibus admiscere agnos. Qui cum firmi esse coeperint,2pascendi sunt intra stabulum cytiso, vel medica,3tum etiam furfuribus, aut, si permittat annona, farina hordei vel ervi: deinde, ubi convalucrint, circa meridiem pratis aut novalibus 4villae continuis matres admovendae sunt, et septo emittendi agni, ut condiscant 5foris pasci.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.