This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] non minima pondera vehiculo trahat. Saepe etiam, ut celeberrimus poeta memorat: ... tardi costas agitator aselli Vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens Incusum aut atrae massam picis urbe reportat. Iam vero molarum et conficiendi frumenti paene solemnis est huius pecoris 1labor. Quare omne 2rus tanquam maxime necessarium instrumentum desiderat asellum, qui, ut dixi, pleraque utensilia et vehere 3in urbem et reportare collo vel dorso commode potest. Qualis autem species eius vel cura probatissima sit, superiore libro, cum de pretioso praeciperetur, satis dictum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.