Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Marem putant minorem trimo non esse idoneum admissurae, posse vero usque ad vigesimum annum progenerare; feminam bimam recte concipere, ut post tertium annum enixa fetum educet: 1 2 [p. 198] eandemque post decimum non esse utilem, quod ex annosa matre tarda sit atque iners proles. Quae sive ut femina sive ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore Democritus affirmat, qui praecipit, ut, cum progenerari marem velimus, sinistrum testiculum admissarii lineo funiculo aliove quolibet obligemus; cum feminam, dextrum. Idemque in omnibus paene pecudibus faciendum censet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.