Atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros8. Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt. Quis igitur elicere causas praesensionum potest? etsi video Boe+thum Stoicum esse conatum, qui hactenus aliquid egit, ut earum rationem rerum explicaret, quae in mari caelove fierent.
Inflatum mare, cum subito penitusque tumescit,
Saxaque cana salis niveo spumata liquore
Tristificas certant Neptuno reddere voces,
Aut densus stridor cum celso e vertice montis
Ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
Mirari licet, quae sint animadversa a medicis herbarum genera, quae radicum ad morsus bestiarum, ad
oculorum morbos, ad vulnera, quorum vim atque naturam ratio numquam explicavit, utilitate et ars est
et inventor probatus. Age ea, quae quamquam ex
alio genere sunt, tamen divinationi sunt similiora,
videamus:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.