next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Argumentum.

M. Cicero cum tres libros de natura deorum perfecisset, in quibus omnis eius loci quaestio continetur, ingressus est anno post urb. cond. 710 (a. Chr. nat. 44) scribere de divi- natione, quos libros una cum libro de fato, quem his erat adiuncturus, quasi supplementa illius quaestionis de natura deorum esse voluit. Facit autem, cum in villa Tusculana es- sent, Q. fratrem secum ita colloquentem, ut, postquam Q. fra- ter omne genus divinationis e disciplina Stoicorum defendisset, ipse altero libro contra eius sententiam, quae sibi dicenda viderentur, exponeret. In primo igitur libro Cicero complu- rium populorum et philosophorum opinionibus de divinationis veritate et decretis in prooemio (cap. 1–4 § 1–7) explicatis ipsum colloquium exponit. Q. frater antiquissimam se senten- tiam sequi profitetur omnium populorum gentiumque consensu comprobatam. Esse enim duo divinandi genera, unum arti- ficiosum, quod partim constet ex coniectura, partim ex obser- vatione diuturna, alterum naturale, quod animus adripiat aut excipiat extrinsecus ex divinitate, unde omnes haustos animos libatosque habeamus. Nullam autem esse civitatem aut gen- tem, quae non astrologorum, sortium, somniorum praedictione moveri soleat. Atque in his omnino magis eventa rerum spec- tari quam causas quaeri oportere arbitratur. Multa enim in rerum natura accidere, quae nemo dubitet quin vera sint, etiamsi, cur ita eveniant, ignoret (cap. 5–13 § 8–23). Neque vero propterea tollendam esse divinationem, quod quaedam [p. 144] falsa sint, quaedam non ita, uti praedicta sint, eveniant. Mul- tas enim praedictiones eventum habuisse, quod negare nemo possit, nisi omnem annalibus fidem detrahat (cap. 14–17 § 24–33). Itaque se iis adsentiri, qui duo divinationis genera esse dixerint, artis unum particeps, expers alterum. Carere autem arte eos, qui non ratione aut coniectura observatis ac notatis signis, sed concitatione quadam animi aut animo a curis vacuo liberoque praesentiant. Huc igitur referendas esse praedictio- nes per oracula (cap. 18, 19 § 36–41), per somnia (cap. 20–30 § 42–65) itemque vaticinationes furentium (cap. 31 § 65–67). Extremae huic disputationi Chrysippi argumentatio ad- icitur haec divinandi genera vera esse statuentis (cap. 82 § 68–71).

Deinde perlustrantur divinationis artificialis genera, ad quae haruspices, augures, coniectores pertineant. Eorundem alia esse in disciplina et monumentis posita, alia in subita coniectura (cap. 33–37 § 72–80). Tum exponit, quibus Stoici rationibus confirmaverint esse divinationem (cap. 38 seq. § 81–87). Iam, qui divinationem esse negent, quod nulla sit eius ratio et causa, eos errare; nam quaerendum esse, sitne divi- natio necne, non quo modo fiat. Neque vero aut in vita com- muni aut a philosophis dubitari, quin sit divinatio (cap. 40 § 87–89). Recte etiam moveri animos hominum antiquitate clarissimis testimoniis testata et consignata (cap. 41 § 90–92), et in optima quaque re publica cum cetera divinandi genera, tum auspicia semper valuisse (cap. 42–48 § 93–108). Omnem vero divinationis vim et originem referendam esse ad deum (cap. 49–55 § 109–126), ad fatum (cap. 56 § 127–128), ad naturam (cap. 57, 58 § 129–132).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (William Armistead Falconer, 1923)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: