This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[122]
Hoc nimirum est illud, quod de Socrate accepimus,
quodque ab ipso in libris Socraticorum saepe dicitur,
esse divinum quiddam, quod δαιμόνιον appellat, cui semper ipse paruerit numquam impellenti, saepe revocanti.
Et Socrates quidem (quo quem auctorem meliorem
quaerimus?) Xenophonti consulenti, sequereturne Cyrum, posteaquam exposuit, quae ipsi videbantur: “Et
nostrum quidem”, inquit, “humanum est consilium; sed de rebus et obscuris et incertis ad
Apollinem censeo referundum”, ad quem etiam
Athenienses publice de maioribus rebus semper rettulerunt.
[p. 191]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.